07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis pro-

phetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit

et per crucem evenisse, tunc alii deputanda si in alium fuisset

praedicatum. [8] Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam,

quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annun-

tiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem

nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resur-

rectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis,

Sepultura eius sublata de medio est. [9] Nec sepultus enim esset nisi

mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurre-

ctionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati

habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est

anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius, pro

iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec

illum [propter mortem consecuturum,] 3 post mortem utique per

resurrectionem consecuturum.

20. [1] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse,

quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi de-

beat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia

rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit

fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias

vel in dubium deducuntur vel negantur. Amplius nunc super-

struimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae 1 post

Christum futura praecinebantur. [2] Nec enim dispositio expuncta

inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire. Aspice

universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes

ad deum creatorem, ad deum Christum, 2 et, si audes, nega pro-

phetatum. [3] Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret:

Filius meus es tu, ego hodie generavi te: postula a me, et dabo tibi

19. 3 [propter mortem consecuturum] secl. Junius

20. 1 quaequae Oeh.: quaeque libri et edd. 2 quaero an scribendum ad dei

Christum

19. g Isa. 57: 2 LXX h Isa. 53: 12

232 TERTULLIAN III. 20

gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.

Nec poteris magis David filium eius 3 vindicare quam Christum,

aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam

Iudaeorum gentem regnavit, quam Christo qui totum iam orbem

evangelii sui fide cepit. [4] Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in disposi-

tionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum,

utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis

liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris,

ignorantiae scilicet. [5] Quae si per Christum eveniunt, non in alium

erunt prophetata quam per quem eveniunt. Item alibi: Ecce

testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem

nationibus; nationes, quae te non sciunt, invocabunt te, et populi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!