07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

3. a cf. Gal. 2: 14 b cf. Gal. 2: 9 c cf. 1 Cor. 9: 23

266 TERTULLIAN IV. 3

reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt,

et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolo-

rum instrumentum quod adulteros passum est, 1 quod Paulum

illuminavit et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est,

ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum,

iam ergo nec Marcion habet verum. [5] Aut si ipsum erit verum, id

est apostolorum, quod Marcion habet solus 2 (et quomodo nostro

consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur?) aut si non

statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, 2 quia nostro

consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum 3

apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque

apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.

4. [1] Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu

fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis

affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determina-

bit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod anti-

quius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius

revincetur? 1 In quantum enim falsum corruptio est veri, in tan-

tum praecedat necesse est veritas falsum. [2] Prior erit res passione,

et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum

antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum

ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et

Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam

et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post

tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis

saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veri-

tate, id est ante evangelii veritatem. [3] Quod ergo pertinet ad evan-

gelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et

Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est

quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando credi-

3. 1 passum est Kroy. (sed vix causa erat) 2-2 ita pungendum arbitrabar

3 ceterum Ciacconius: ceterorum MR

4. 1 revincetur R 3 : revincetur invenietur MR 1

268 TERTULLIAN IV. 4

derit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae

contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam

a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae

primam apud nos fidem eius, adversus epistulam quoque ipsius?

Quid si nec epistulam agnoverint? [4] Certe Antitheses non modo

fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit.

Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus

an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per Antitheses

suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concor-

porationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!