07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

19. 6 exponere MR 1 : deponere R 3 edd.

19. e Jer. 4:3

638 TERTULLIAN V. 20

similitudine hominis, 1 non in homine, et figura inventus homo,

non substantia, id est non carne; [4] quasi non et figura et similitudo

et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi

Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic,

qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere,

si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique

enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et

figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine,

qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et

imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum.

[5] Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod

enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem,

sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset

non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod ad-

iecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret 2 atrocitatem ex-

tollendo virtutem subiectionis, 3 quam imaginariam phantasmate

scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in

passione sed lusu. [6] Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra

numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei

ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candi-

dae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum,

sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae

comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris,

habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum,

scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distinctione lex non

ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum

enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset

Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. [7] Noster, inquit, municipatus

in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris:

Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo. Ideo et stella

a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis

20. 1 fortasse in similitudine factus hominis 2 exaggeraret Lat.: exag-

gerat MR 3 subiectionis R 3 : collectionis MR 1 : colluctationis Eng. [cf. Lc.

22: 44 e0n a)gwni/a|]

20. a Col. 1: 15 b Gen. 22: 17 c 1 Cor. 15: 41

640 TERTULLIAN V. 20

transfigurabit 4 corpus humilitatis nostrae conformale corpori

gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!