07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

214 TERTULLIAN III. 14

Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata,

cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino

eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpreta-

tionibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt,

atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum

non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

15. [1] De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim

nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et in-

primis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde com-

mune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut

utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem

1 dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. [2] Dei

enim nomen quasi naturale divinitatis potest in omnes communi-

cari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo,

Nam et sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terris. Christi

vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium

eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem

alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem,

cui et nomina privata debebit. [3] Quale est enim quod diversas

dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum

admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis pro-

batio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in disposi-

tione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim

status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum con-

signatur. [4] Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca catachresis

de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto,

nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus

est, qui filio quoque suo nomina a creatore vindicat, non dico

15. 1 et addendum arbitrabar

15. a i Cor. 8: 5

216 TERTULLIAN III. 15

aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo

novo et incognito? [5] Quomodo denique docet novam plagulam non

adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi,

adsutus ipse et indutus 2 nominum senio? Quomodo abscidit

evangelium a lege, tota lege vestitus, in nomine scilicet Christi?

Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem aliunde

venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem ne

Christus creatoris crederetur? [6] Vane autem noluit eum se videri

quem voluit vocari, quando et si vere corporeus fuisset, magis

Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc sub-

stantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam pro-

baturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!