07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

fingerent, utique non potuisset arguere nisi quod invenerat. [5] Nemo

post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam

non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad

Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit,

expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos prae-

misisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae

temeritatis, non divinae auctoritatis, negotium est haeresis, quae

sic semper emendat evangelia dum vitiat; cum et si discipulus

Marcion, non tamen super magistrum; et si apostolus Marcion,

Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus; et si prophetes

Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi, non

enim eversionis sunt, sed pacis; etiam si angelus Marcion, citius

anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit.

Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, 2

id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emenda-

tione constituens suum et novum fecit.

5. [1] In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et

4. 2 anterius Lat.: alterius MR

4. a 1 Cor. 15: 11 b cf. 1 Cor. 14: 33 sq. c cf. Gal. 1: 8 sq.

270 TERTULLIAN IV. 5

ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit

id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum

fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hau-

serint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant

Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam. Romani de

proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine

quoque suo signatum reliquerunt. [2] Habemus et Ioannis alumnas

ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen

episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem.

Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas,

nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate

sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio edi-

tionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero

plerisque nec notum, nullis autem notum ut non eadem damna-

tum. 1 [3] Habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam

adulteras, quarum si censum requiras, facilius apostaticum

invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel

aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt

ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostoli-

carum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde

per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei,

licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres

Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. [4] Capit

magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de

his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit,

quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemad-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!