07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, super-

est ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur et

Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu,

et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda

sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem

cogitare de responsione: Sanctus enim, inquit, spiritus docebit

vos ipsa hora quid eloqui debeatis. [8] Si eiusmodi documentum

creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum.

Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad male-

dicendum Israelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu im-

plebatur, non ad quam venerat maledictionem, sed quam illi

ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante

professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pro-

nuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doctri-

nae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. [9] Ecce

plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus

fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum

tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum

aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter

illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componeret,

operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo

melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae

occurrens. [10] Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me,

inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis

invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius

frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique

28. b cf. Num. 22-4 c Exod. 2: 13 sq.

424 TERTULLIAN IV. 28

probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter

fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit

hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium

fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse?

Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat,

spiritus scilicet creatoris. [11] Puto iam alibi satis commendasse nos

divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas de-

trahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ab eo ergo

erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum

suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent;

quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gazis et

apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam

male audivit.

29. [1] Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de

vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans

merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae pro-

hibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem

esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius

et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et

tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec

nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!