07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas

trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chal-

daeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere

maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta

sunt? [9] Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum

quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit

Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti

auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in

persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae

lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui

animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen

iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et

bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. [10] Sed et ze-

loten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: Qui confusus,

inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec con-

fusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis

pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nati-

vitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem

quanta amaritudine possunt perorantibus. [11] Ceterum quomodo ille

erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet vir-

ginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex

lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus

ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium

cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti

temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec

statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere,

nec mulso 9 ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam

sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter

sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde

homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim

21. 9 mulso scribere audebam: multum libri et edd.

21. d Isa. 57: 1

376 TERTULLIAN IV. 21

Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus,

qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius

carebat veritate, carens corpore. [12] Non poterat itaque dixisse, Qui

mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus

a patre modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia ho-

minis et nullificamen populi, quatenus ita voluit ut livore eius

sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se

pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non

aliena, ut quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum ad-

orans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia

idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum

Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane

pudere te debet quod illum ipse finxisti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!