12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

suffragium consequuntur. [35] Equestres milites dicti quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine. [36]Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam delegantur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex solaprofessione nativitatis, sed aspectu et valitudine corporis existimantur. Vnde et tirones dicti, quique antequamsacramento probati sint, milites non sunt. [37] Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exercere armis. Namsexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Vergilius (Aen. 7,162):Et primo flore iuventus.[38] Servos sane numquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannenseproelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas. [39] Desertoresvocati eo, quod desertis militaribus officiis evagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si nonmagni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostestranseuntes et ipsi desertores vocantur. [40] Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eosducturus est, sicut transcripti vocantur cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, uttranscribantur. [41] Obtiones dicti, quod sint electi. Nam optare eligere est, sicut est illud (Virg. Aen. 3,109):Optavitque locum regno,id est elegit. [42] Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum et inporticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt, vigiliae nocturnae. Vnde et vigiles. [43]Velites erant apud Romanos genus militiae, a volitando vocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis post tergaequitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi, ex alia parteequitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his igitur velitibus elephanti quondamHannibalis retro acti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. [44] Castra sunt ubimiles steterit. Dicta autem castra quasi casta, vel quod illic castraretur libido. Nam numquam his intererat mulier. [45]Militia autem a militibus dicta; aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia.[46] Legio sex milium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi. Proprie autem Macedonumphalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur. [47] Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortesduodecim, turmas ducentas.[48] Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Vnde et qui his praesunt centuriones dicuntur. [49]Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria: tamen structietiam ipsi et in speculis positi in bello sunt; ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primissubveniunt. Vnde et ad insidiandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. [50] Manipulus ducentorumest militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signaessent, manipulos sibi, id est fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipularesmilites cognominati sunt. De quibus Lucanus (1,296):Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.[51] Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decemdabantur et fiebant turma. [52] Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio,coniuratio. [53] Sacramentum, in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi postconpleta stipendia, id est, militiae tempora; et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti et quinque annistenentur. [54] Evocatio, dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri evocantur. Vnde etiam consul solebatdicere: 'Qui rempublicam salvam esse vult, me sequatur.' [55] Coniuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbispericulum singulos iurare non patitur, sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec ettumultuatio dicitur. [56] In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen;quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. [57] Acies dicta, quod ferro armata sit etacumine gladiorum. [58] Exercitus multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata. [59] Cuneus est collecta inunum militum multitudo. Vnde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eoquod in unum omnes cogantur.[60] Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Vnde et Vergilius (Aen. 2,30):Classibus hic locus, hic acies certare solebant.[61] Iam postea et classica navium dicta. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodumautem dictum pro difficultate, quod vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. [62] Alae autemequites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum vice. [63] Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit. [64]Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est eundo. Plautus (Most. 562): 'Quo te agis?' Ipse estenim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portisprocedit. Quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.IV. DE CIVIBUS. [1] De imperiis militiaeque vocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatimsubiungimus. [2] Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!