12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

de tenebris eius ad lucem venire inpossibile videatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundusCreticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita cunstructi ut dissolvere eos nec saecula quidem possint. [37]Farum turris est maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt, eo quod flammarumindicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptoloma<strong>eu</strong>s iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur.Vsus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebrisnavigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubusmachinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam FOS lux est, OPOS visio dicitur. Vnde et LuciferGraece FOSFOROS appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae cocleae quasi cycleae, quod in eistamquam per circulum orbemque conscendatur; qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermasappellatas quod caleant; Graeci enim THERMON calorem vocant. [40] Balneis vero nomen inditum a levationemaeroris; nam Graeci BALANEION dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibiathletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam GUMNASION Graece, Latine exercitium dicitur. [41]Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; APODUEIN enim Graece exuere dicitur.[42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi postlavacrum a fame et siti reficiuntur. Vnde et propina et propinare dicitur. PEINA enim Graece famem significat, eo quodhic locus famem tollat. [43] Tabernaeolim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus ettabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erantconstructae, quae nunc et si non speciem, nomen tamen pristinum retinent.[44] Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus venundantur. [45] Mercatum autem a conmercionominatum. Ibi enim res vendere vel emere solitum est; sicut et telon<strong>eu</strong>m dicitur ubi merces navium et nautarumemolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et voce a mercatoribus flagitans.[46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo, [Hinc Fronto (frag. 12): 'Et pergraecari potiusamoenis locis quam coerceri carcere viderentur.']III. DE HABITACVLIS. [1] Habitatio ab habendo vocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graecaappellatione vocata; nam DOMATA Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs uniuspopuli, sicut orbis domicilium totius generis humani. [2] Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem abedendo quiddam sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529):Si vocassem vos in aedem ad prandium.Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus est regia, sive spatiosum habitaculumporticibus quattuor conclusum. [4] Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus; et dictum atrium [eo] quodaddantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5]Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallant<strong>eu</strong>m oppidum construxerunt, et regiamin ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt. [6] Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissenta Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoniduci eam oraculo responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiisthalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant.[7] Coenaculum dictum a communione vescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice et in communevescebant, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium estcoenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco, ubi convivii apparatus exponebatur,tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. KLINE enim Graece lectus vel adcubitus dicitur, ex quoconfectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamusibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine accessu.[10] Diversorium dictum eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempushospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Vnde et legitur: 'castra metatisunt,' pro mutaverunt; non enim illic permanet exercitus, sed [per]transit. [11] Moenius collega Crassi in foro proiecitmaterias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria,quia patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificavere porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt.[12] Tabulata olim ligneae domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypog<strong>eu</strong>m est constructum sub terrisaedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et auris pateat, qualis fuit locus in quo DavidBethsabee lavantem aspexit et adamavit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Iudaeorumreserato David sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionemrelinqueret; atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventumsusciperet pauperum et peregrinorum; unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum KSENODOCHEIONperegrinorum susceptio nuncupatur. Vbi autem aegrotantes de plateis colliguntur, NOSOKOMEION Graece dicitur; inquo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.IV. DE AEDIFICIIS SACRIS. [1] Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus demore pontificibus consecrantur. [2] Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templisecretior, ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori oraculo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!