12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[2] Sumitque per detrimenta fulgorem Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Buris est curvamentumaratri, dictum quasi BOOS OURA, quod sit in similitudinem caudae bovis. Dentale est aratri pars prima; in quo vomerinducitur quasi dens. [3] Cultelli a cultura dicti, eo quod ex ipsis putationem veteres in arbore utebantur et vite,priusquam falces essent repertae. [4] Falcis est qua arbores putantur et vites; dicta autem falcis quod his primum militesherbam filicem solebant abscidere.Vnde est illud (Mart. 14,34): Pax me certa ducis placidos curvavit in usus: agriculae nunc sum, militis ante fui.[5] Falcastrum a similitudine falcis vocatum: est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatemveprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. [6] Serrula est praetenuis lamminaferri dentium mordacitate resecans arbores seu ramos. Rastra quoque aut a radendo terram aut a raritate dentium dicta.Ligones, quod terram levent, quasi levones.[7] Scudicia dicta eo, quod circa codicem terram aperiat; et quamvis eius usus in reliquis operibus habeatur, nomentamen ex codice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium. [8] Sarculus.Sunt autem vel simplices vel bicornes. Pastinatum vocant agriculae ferramentum bifurcum quo semina panguntur.Vnde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiuntur. [9] Cylindrus lapis est teretis in modum columnaequi a volubilitate nomen accepit. De quo Vergilius (Georg. 1,178):Area cum primis ingenti aequanda cylindro,et vertenda manu.[10] Tribula genus vehiculi unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatum. Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, aventilandis paleis nominata. [11] Furcillae dictae eo quod his frumenta celluntur, id est moventur. Vnde et oscilla dictaab eo quod cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. [12] Tesserae sunt quibus frumentorum numerusdesignatur. Trapetum mola olivarum. Prelum trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium.Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatus profluat, quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur.[13] Verennes a vehere, id est exportare, nominatae. Qualos corbes colaque prelorum per quos mustum fluit, a colandodictos. Fisclum quasi fiscolum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.XV. DE INSTRVMENTIS HORTORVM. [1] Rota dicta quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aquaextrahitur. Lucretius (5,517):In fluvio versare rotas atque austra videmus.[2] Austra autem, id est rota, ab auriendo aquam dicta. Girgillus, quod in giro vertatur: est enim lignum in transversapertica mobile ex quo funis cum situla vel utre in puteum dimittitur auriendae aquae causa. [3] Telonem hortulanivocant lignum longum quo auriunt aquas. Et dictum telonem a longitudine; TELON enim dicitur iuxta Graecosquidquid longum est; unde et mustelam vocant quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, propterquod imitetur eiusdem nominis avem, levantes aqua ac deponentes rostrum, dum clangit. Ama. [4] Lupus, qui etcanicula, ferreus arpax, quia, si quid in puteum decidit, rapit et extrahit; unde et nomen accepit. Arpax autem dictusquia arripit; arpe enim [est] Graece rapere. Sarculus.XVI. DE INSTRVMENTIS EQVORVM. [1] Phalerae ornamenta equorum sunt; et est sermo Graecus. Frena dictaquod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant [id est inprimant] dentibus et obmordeant. Vnde et nefrendesdicti adhuc lactantes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quaemolita est. [2] Lupati sunt freni asperrimi: dicti autem lupati a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorummorsus vehementer obest. Camus. [3] Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est teneamus; unde[et] equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo. Lora. [4] Capistri a capite iumentorum dicti. Sella a sedendo,quasi sedda. Antela quasi antesella, sicut et postela quasi postsella Cingulum hominum generis neutri est; namanimalium genere feminino dicimus has cingulas. [5] Sagma, quae corrupte vulgo salma dicitur, ab stratu sagorumvocatur: unde et caballus sagmarius, mula sagmaria. Capulum funis a capiendo, quod eo indomita iumentaconprehendantur. [6] Calcaria dicta quia in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriori parte, ad stimulandosequos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem. Nam ex timore stimulinuncupati, licet sint et libidinis stimuli. [7] Strigiles nuncupati a tergendo, quod his equi tergantur. Character est ferrumcaloratum quo notae pecudibus inuruntur: CHARAKTER autem Graece, Latine forma dicitur. [8] Cauterium dictumquasi cauturium, quod urat et provida sit in eum severaque cautio ut, dum videtur, cuius sit, avaritia refrenetur. Quodinterdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!