12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nuncupavit, ex qua ortus procedit; fluvius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluviis Hispaniarum praelatus.[34] Baetus fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1):Baetis olivifera crinem redimite corona,aurea qui nitidis vellera tingis aquis;eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: Â bitin enim Graecihumile vel mersum vocant. [35] Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero,quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.<strong>XX</strong>II. DE DILVVIIS. [1] Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat.[2] Primum diluvium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletiscunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus videmus in lapidibus quos in remotis montibusconchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis visere solemus. [3] Secundum diluvium fuit in Achaia Iacobpatriarchae et Ogygi temporibus, qui El<strong>eu</strong>sinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertiumdiluvium in Thessalia Moysi vel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibusaquarum inluvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime inmonte Parnaso; in cuius circuitu D<strong>eu</strong>calion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos pergemina Parnasi iuga fovit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum feruntab eo propter hominum insitam cordis duritiam. [5] Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem,vel diuturnitatem vel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem,flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.Liber XIVDE TERRA ET PARTIBVSI. DE TERRA. [1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervalloconsistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio;nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructuseius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arva, ab arando et colendo vocata. [2] Proprieautem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes.1,10): 'Quod vocaverit D<strong>eu</strong>s terramaridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motumalii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius (Hist.2, fr. 28): 'Venti per cava terrae citaturupti aliquot montes tumulique sedere.' [3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicutvas, ut dicit Lucretius (6,555). Alii SPOGGOEIDE terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cunctaconcutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibusventis.II. DE ORBE. [1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur.Vndique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia,altera Europa, tertia Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridieper orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa aboccidente usque ad meridiem.[3] Vnde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia; sed ideo istae duaepartes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duaspartes orientis et occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.III. DE ASIA. [1] Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis. Haec intertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrioneMaeotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina et situsexpediam, sumpto initio a Paradiso. [2] Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabularum exGraeco in Latinum vertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quodutrumque iunctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiamet lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. [3] E cuius medio fons prorumpens totumnemus inrigat, dividiturque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est;septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium.[4] Cherubin quoque, id est angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est,ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus Paradisipateat. [5] India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano mari porrecta usque adortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum pervenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!