12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius,ex qua gignitur. [20] Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat in summitatibus rotunda seminumcapitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit.Carduus. [21] Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huiusspecies duae, quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris commovent usum.XI. DE ODORATIS OLERIBVS. [1] Apium dictum quod eo apex, id est caput, antiquorum triumphantiumcoronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nuncoleastrum, nunc apium. Cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Eius generis sunt petroselinon,hipposelinon et oleoselinon. [2] Petroselinon vocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis.Quod nos petrapium dicere possumus; SELINON enim Graece apium dicitur. Sed est summum ac probabileMacedonicum, gustu suave et odore aromatico. [3] Hipposelinon dictum quod sit durum et austerum. Oleoselinon,quod mollius folio et caule tenerum. [4] Feniculum Latini vocant quod eius thyrsi s<strong>eu</strong> radicis sucus acuat visum: cuiusvirtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant. Hoc olus Graeci MARATHRON vocant. [5]Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico et gustu acri. [6] ANESONGraeci dicunt sive, ut Latini, anesum, herba omnibus cognita, acerrime fervens, mictualis. Anethum. Cyminum. [7]Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi KORION vocant. Cuius semen in dulce vino datum proniores redditin Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit. Canos etiam ex coriandro infici traditum est. Abrotanum.Caerefolium. [8] Ruta dicta quod sit ferventissima. Cuius altera agrestis atque virtute acrior; sed utraque ferventissimaeconprobantur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo eius armantur.Salvia. [9] Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia. Menta; huius generasex.Liber XVIIIDE BELLO ET LVDISI. DE BELLIS. [1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanaesocietatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit,universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alternacrassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum civile, et plus quam civile. Iustumbellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod defurore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sinecausa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hocidem Tullius parvis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitisrebus.' Civile bellum est inter cives orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civileinvicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam civile bellum est ubi non solum cives certant, sed et cognati; quale actumest inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratredimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus (2,151):In fratrum ceciderunt praemia fratres.Item (2,150):Cui cervix caesa parentiscederet.[5] Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per mariamioparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus. Quosprimum Gna<strong>eu</strong>s Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit acsuperavit. [6] Sicut autem bellum vocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur. Namseditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionemvocari, quam Graeci DIASTATIN vocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,'inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisiperturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Gravius autem essetumultum quam bellum; nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.' [8] Differt autem bellum, pugna etproelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus inuna pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur esttotum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum vocatum eo quod duae sint partesdimicantium, vel quod alterum faciat victorem, alterum victum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum.Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86):Bella, horrida bella),

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!