12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

earum natura flexibilis, quae quasi brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt. [3] Labrusca est vitisagrestis quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta, a labris et extremitatibus terrae. [4] Codex dictusquasi caudex. Sic enim veteres et clodum pro claudo dicebant. [5] Sarmentum a serendo [id est quasi serimentum]Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem rei, quod in ea parte quadeciditur ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. [6] Spadones sunt surculi fruge carentes, exipsa appellatione, quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti. [7] Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi,sive quia longius recessit a matre et quasi prosilivit, s<strong>eu</strong> quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. [8] Summitatesvitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. [9] Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachiaemissus fructum adfert: nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutivum nomen est, quodnomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eoquod ex se derivativum faciat. [10] Pampinus est folia cuius subsidio vitis a frigore vel ardore defenditur atqueadversus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat etumbram faciat. Et dictus pampinus quod de palmite pendeat. [11] Capreoli dicti quod capiant arbores. Sunt enimcincinni sive uncinuli quibus se innectere vites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites ventos acturbines contemnere queant et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese vaga proceritate defendant. [12]Corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et conprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibusdissipentur. [13] Vvae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae, sucique et pinguedinis. Nam humidum est quodexterius humorem habet; uvidum quod interius. [14] Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est.[15] Suburbanae uvae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam veluti pomum in urbibus venditur; conmendatenim eas et species et saporis lucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Libycae,cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles autem per totam hiemem vennuculae etNumisianae. [16] Praecoquae vocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos dicunt,quod currant ad maturitatem velociter ut lepus. [17] Purpureae a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli alongitudine; stephanitae a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae vero quod rubeantvelut ignis. [18] Genera autem uvarum quae vino deserviunt plurima. Ex quibus aminea dicta, quasi sine mineo, id estsine rubore; album enim vinum reddit. Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit: amineae duae geminae,ab eo dictae quod duplices uvas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine.[19] Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia minuti acini et durae cutis uvas habet; nobilitate amineamsequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam vocant quod plus quam ceterae faeces afferat. [20] Apianaevinum dulce faciunt; quas nisi cito legas, pluviis et ventis et maxime apibus infestantur; quarum depraedatione apianaecognominatae sunt. [21] Balanitae a magnitudine nomen sumpserunt; BALANOI enim Graece glandes vocantur. [22]Biturica a regione nomen sortita est, turbines et pluvias et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens.Huius meriti et basili[s] ca est. [23] Argitis Graecula vitis, generis albi, fertilis, vastam materiam et brevem et latumfolium mittens, cuius fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidit aut humore putrescit. [24] Inerticulanigra est, quam Graeci amaracion vocant, boni vini et levis; a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervishabeatur, quamvis gustu non sit hebes. [25] Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius venerunt; suntenim et albae et nigrae. [26] Helvolae, quas quidam varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo colore itadictae, subalbi tamen musti. Helvum est enim nigrum candidumque colore. Nam helvum nec album nec nigrum est.[27] Tertius locus vitium quae sola fecunditate conmendantur, abundantia copiosa multumque vini fluens. [28]ýViticioniaý uvas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens quod multum vini fluat. [29]Syriaca, vel quia de Syria adlata vel quia nigra est. Multa autem genera vitium sunt quae tamen mutatione loci etqualitatem et nomen amittunt. [30] Vitibus inter cetera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio.[31] Oblaqueare est circa codicem terram aperire et velut lacus efficere: hoc aliqui excodicare appellant. [32] Putare estvirgam ex vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; putare enim dicitur purgare, id est amputare. [33]Traducere, transducere. Propaginare vero, flagellum vitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hincpropagines, a propagare et protendere dictae. Fodere vero est foveam facere, quasi fovere.VI. DE ARBORIBVS. [1] Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibusadhaerent. Vtraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terramieceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus quam herbam videras arbustamsuspicis. [2] Arbusta, arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest; et dicta arbusta quasi arboris hasta. Aliiarbustum locum in quo arbores sunt volunt accipere, sicut salictum: sic et virecta, ubi virgultae novellae et virentes. [3]Arbor autem et fructifera et sterilis, arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus; pomavero n<strong>eu</strong>tro. [4] Frutex brevis est appellatus quod terram fronde tegat; cuius plurale nomen frutecta. Arbor alta est. [5]Silva vero spissum nemus et breve. Silva dicta quasi xylva, quod ibi ligna caedantur; nam Graeci KSULON lignumdicunt. Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt. [6] Nemus a numinibus nuncupatum,quia pagani ibi idola constituebant: sunt enim nemora arbores maiores, umbrosae frondibus. [7] Lucus est densitas

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!