12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

et vocati Throni quia illis conditor praesidet, et per eos iudicia sua disponit. [22] Cherubin autem et ipsi sublimescaelorum potestates et angelica ministeria perhibentur; qui ex Hebraeo in linguam nostram interpretantur scientiaemultitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum, qui pro eo, quod vicinius positi divina scientia ceteris ampliuspleni sunt, Cherubin, id est plenitudo scientiae, appellantur. [23] Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcaeficta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. [24] Seraphinquoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Quiidcirco ardentes vocantur, quia inter eos et Deum nulli angeli consistunt; et ideo quanto vicinius coram eo consistunt,tanto magis luminis claritate divini inflammantur. [25] Vnde et ipsi velant faciem et pedes sedentis in throno Dei; etidcirco cetera angelorum turba videre Dei essentiam plene non valent, quoniam Cherubin eam tegit. [26] Haec igiturvocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordinum singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Namdum Throni sedes Dei in quorundam angelorum ordine specialiter designentur, tamen per Psalmistam (79,2): 'Qui sedessuper Cherubin,' dicitur. [27] Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsud officiumin proprio ordine plenius acceperunt. Et cum sint omnibus communia, proprie tamen haec nomina suis ordinibusdeputantur. [28] Vnicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundiconstat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, per Prophetam testatur angelus dicens (Daniel. 10,13):'Princeps regni Persarum restitit mihi.' [29] Vnde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint. Praesunt enim etauspiciis operum omnium. [30] Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in caelesti vigoresteterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et postcaeli creationem in principio reperitur (Genes. 1,6,8): 'Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum caelum.' [31]Nimirum ostendentis quod post ruinam angelorum malorum hi, qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiaeconsecuti sunt, nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes,nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. [32] Quod autem duo Seraphim in Esaia (6,2) leguntur, figuraliterVeteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Quod vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita antemundum et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. [33] Singulisenas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quodclamat ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium.VI. DE HOMINIBVS QVI QVODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERVNT. [1] Plerique primorum hominum expropriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula, ut aut futuris aut praecedentibuseorum causis conveniant. [2] In quibus tamen manente spiritali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectumhistoriae persequimur. Vbi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam in Latino etymologiamposuimus. [3] Quod autem unum nomen Hebraicum aliter atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum etlitterarum evenit diversitatem, ut in variis significationibus nomina commutentur. [4] Adam, sicut beatus Hieronymustradit, homo sive terrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materiesfuit. [5] Eva interpretatur vita sive calamitas sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi: calamitas et vae, quiapraevaricatione causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas.[6] Alii autem dicunt: ob hoc Eva vita et calamitas appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatiset mortis, quod est vae. [7] Cain possessio interpretatur, unde etymologiam ipsius exprimens pater eius ait (Genes. 4,1):'Cain, id est, Possedi hominem per Deum.' Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam suisceleris dederit. [8] Abel luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutusest atque subtractus. [9] Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionemfratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia posuit eum Deus pro Abel. [10] Enos iuxta propriae linguaevarietatem homo vel vir dicitur. Et congrue hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est (Genes. 4,26): 'Tuncinitium fuit invocandi nomen Domini'; licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et insimilitudine eius fabricata sint idola. [11] Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain.[12] Cainan lamentatio vel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facitpossessio eorum. [13] Matusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patretranslatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur nonvixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluviumevaserunt. [14] Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribusconfitetur. [15] Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Vnde et patereius vocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): 'Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.' [16] Semdicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei.Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. [17] Chaincalidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino solecalentior est. Vnde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. [18] Iapheth latitudo. Ex eo enimpopulus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est.Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. [19] Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id estpro opere eius, maledictus est. [20] Arfaxat sanans depopulationem. [21] Chus Hebraice Aethiops interpretatur; aposteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. [22] Nembroth interpretatur tyrannus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!