12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

centum viginti passibus divisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam,nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum vitrumceraunium gemmam reddit. [8] Fortunatarum insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beataefructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma silvarum parturiunt; fortuitis vitibus iuga colliumvestiuntur; ad herbarum vicem messis et holus vulgo est. Vnde gentilium error et saecularium carmina poetarumpropter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauretaniae,occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obversae promontorio, quodvocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; et ex his insulaecognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. [10] Hesperidum insulae vocatae a civitateHesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus;in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur enim ibi e mari aestuarium adeosinuosis lateribus tortuosum ut visentibus procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in IndicoOceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint;unde et vocabula sortitae sunt. [12] Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit,patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta viginti quinque miliastadiorum. Scinditur amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et elephantis repleta est, partemvero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare locum.[13] Tiles insula Indiae, virens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usquead Gades in mare Magno sunt constitutae. Cypros insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est etPaphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris. Ibi enim primahuius metalli inventio et utilitas fuit.[15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem. Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est;deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est etenutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciaeaestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et Hecatompolis dictaest. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicumab Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, cervos eget; lupos et vulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit;serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inveniatur, statim emoritur. Larga est autem vitibus et arboribus: dyctamnos herbain Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem venenatos gignit et lapidem quiIdaeus dactylus dicitur. [17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata,et ABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciamtransiit.[18] Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est; quae, ut Varro testis est, artelanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladesautumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbemKUKLON Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictasputant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelagoMyrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente inoccasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur,quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, anteomnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus; nam DELONGraeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ORTUGASvocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. [22] RhodosCycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs etinsula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt et aliicentum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olimcivitas a Tene quodam condita est. Vnde nomen urbis illius vel potius insulae fuit; nam Tenes iste infamatus quod cumnoverca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero(2 Verr. 1,49): 'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos unaex Cycladibus a meridie positacontra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim interAegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naves, magnae et spatiosae. [25] Cytherea insula una exCycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata quod ibi Venus sit orta. [26]Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxisinhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominisinpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat ceteras. Estautem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisse profectus. [28]Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias (i)onenatum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidumappellavit: prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126):

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!