12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

adstruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est (Deuteron. 6,4): 'Audi, Israel; Dominus Deus tuus Deus unus est.'[69] Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant esse Deum: aliae Christidivinitatem passibilem dicunt: aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant: aliae liberationem hominum apudinferos factam Christi descensione [non] credunt: aliae animam imaginem Dei negant: aliae animas converti indaemones et in quacumque animalia existimant: aliae de mundi statu dissentiunt: aliae innumerabiles mundosopinantur: aliae aquam Deo coaeternam faciunt: aliae nudis pedibus ambulant: aliae cum hominibus non manducant.[70] Haec sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis et a sanctis Patribus vel Conciliispraedamnatae: quae dum in se multis erroribus divisae invicem sibi dissentiant, communi tamen nomine adversusEcclesiam Dei conspirant. Sed et quicumque aliter Scripturam sanctam intellegit quam sensus Spiritus sancti flagitat, aquo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.VI. DE PHILOSOPHIS GENTIVM. [1] Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui Latine amatores sapientiaeinterpretantur. Est enim Philosophus qui divinarum et humanarum [rerum] scientiam habet, et omnem bene vivenditramitem tenet. [2] Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci veteressophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur,verecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteriarrogantissimum videbatur. [3] Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibusdoctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Idem autem philosophi triplicigenere dividuntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. [4] Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippeGraece FUSIS vocatur. Ethici, quia de moribus disputant. [5] Mores enim apud Graecos ETHE appellantur. [6] Logiciautem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece LOGOS dicitur. Divisi sunt autem et hi inhaeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorumet stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. [7] Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarumcreatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt.Stoici a loco dicti. [8] Porticus enim fuit Athenis, quam POIKILEN STOAN appellabant, in qua picta erant gestasapientium atque virorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt.Graece enim porticus STOA dicitur. Hanc sectam primus Zenon instituit. [9] Hi negant sine virtute effici quemquambeatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: 'Sic ille nocens erit qui paleas furaverit quam qui aurum; quimergum occiderit quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit.' [10] Hi etiam animam cum corporeperire dicunt, animam quoque. Virtutem continentiae esse negant. Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur nonesse aeternos. [11] Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incertaopinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere, sictamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. [12] Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicusphilosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita inocculto iacere veritatem. [13] Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulansdisputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. [14]Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. Contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eismos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice idpraedicantes agendum, ut canes in vicis vel plateis. Vnde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulumnomenque traxerunt. [15] Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiae, quem etiamipsi philosophi porcum nominaverunt, quasi volutans in caeno carnali, voluptatem corporis summum bonum adserens;qui etiam dixit nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum. [16] Sed originem rerum atomis, id estinsecabilibus ac solidis corporibus adsignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Adseruntautem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. Vnde et dixit: 'Non ero,posteaquam mortuus fuero.' [17] Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari,adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercerentur in campo,ubi pudenda sola tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. [18] Theologi autem idem sunt qui et Physici. Dictiautem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. Quorum varia constat opinio, quid Deus esset dumquaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, utDionysius Stoicus. Alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. [19] Quidam animum inomnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidammentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solummodo Deum, non utinvenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. [20][Item] Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundoautem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus exigni. [21] Vnde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus innobis. Quam vanissime: 'Qui cum est,' inquit, 'in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur.' Ergo et ignis cum de mundoper fulgura proficiscitur, mundus emoritur. [22] Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunthaereses. Inde AIONES et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor.[23] Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim venerat; et ut anima interire dicatur, Epicurusobservatur; et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!