12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse (6,89):Et segmentatis dormisset parvola cunis.[13] Plerumque autem et per munile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. [14]Murena vulgo vocatur quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur insimilitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdumauri atque argenti texitur virgulis.Vnde et in Canticis dicitur canticorum (1,10): 'Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.' [15] Catellae suntcatenulae colli invicem se conprehendentes in modum catenae; unde et appellatae. [16] Dextras communes essevirorum ac feminarum, quia utriusque sexus dexterae sunt. Armillae autem proprie virorum sunt, conlatae victoriaecausa militibus ab armorum virtute: unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla nondiscrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit; sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit.[17] Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis.Lunulae sunt ornamenta mulierum, in lunae similitudinem bullulae aureae dependentes. [18] Specula sunt in quibusfeminae vultus suos intuuntur. Dictum autem speculum vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentesconsiderent speciem sui vultus et, quidquid ornamenti deesse viderint, adiciant. [19] Periscelides sunt apud feminascrurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula sunt muliebria quibus odoramenta gestantur.XXXII. DE ANVLIS. [1] Primus Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; quaconsuetudine homines usi anulos habere coeperunt. Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui suntcircum brachia et circum crura; unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla vero quasiminora signa. [2] Anulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam ad corusque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. [3] Apud Romanos anuli de publicodabantur, et non sine discrimine; nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, ceteris solidi: anulum aureum nequeservus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo; licet etmulti honestissimi anulo ferreo utebantur. [4] Apud veteres ultra unim anulum uti infame habitum viro. Gracchus inMevium: 'Considerate, Quirites, sinistram eius; en cuius auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupiditatem utmulier est ornatus.' Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit anulos, causam praeferens quod pecuniaei inmensa crevisset. Multi etiam Romanorum pro gravitate anulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usaeanulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos anulos aureos in digitis habere solebant. At nuncprae auro nullum feminis leve est atque inmune membrum. [5] Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius,Thynius. Vngulus est gemmatus, vocatusque hoc nomine quia, sicut ungula carni, ita gemma anuli auro adcingitur.Samothracius aureus quidem, sed capitulo ferreo; a loco ita vocatus. [6] Thynius purus est, primum in Bithyniafabricatus, quam olim Thyn(i)am vocabant. Flaccus (Maecenas, frag. 1):Lucente, mea vita, nec smaragdosberillosque mihi, Flacce, nec nitentes(nec) percandida margarita quaero,nec quos Tunnica lima perpolivitanellos nec iaspios lapillos.XXXIII. DE CINGVLIS. [1] Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam acinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in exercitatione campestri verecunda velabant;unde et campestris dicebatur. [2] Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa dependant addemonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Vnde etbalteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. [3] Zona Graecum est, quam illi ZONARIN,nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis. De quo ait Cinna (Catull. 64,65):Strophio lactantes cincta papillas;et Prudentius (PERI STEF 25,4):Nomen hoc gemmae strophio inligata est.[4] Limus est cinctus quem publici habebant servi: et dictus limus quia transversas habebat purpuras, id est limas.Caltulum cinguli genus, a coacto loro dictum. Fibula Graecum est, quam illi ÕfiblinÕ dicunt, quod ligat. Subfibulum,subligaculum. [5] Redimiculum est quod subcinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem et alateribus colli divisum, utrumque alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem vestiatcorpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc vulgo brachilem, quasi brachialem, dicunt, quamvis nunc nonbrachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarumsinum ambit atque hinc inde subcingit. [6] Fascia est qua tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!