12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

vitem et ad rubum; quod totum utique ad mores fingitur ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veracisignificatione veniatur. [7] Sic et Demosthenes orator fabulam usus est adversus Philippum, qui cum ab Atheniensibuspostularet ut sibi decem oratores darentur, et discederet, finxit ille [hanc] fabulam qua dissuaderet, dicens luposaliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent, suasisse ut in amicitiam convenirent, ea tamencondicione, ut si canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur: adnuisse pastores et in spem securitatisdedisse canes, quos ovium suarum vigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quodin gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum etiam pro libidine laceraverunt. Philippum quoque principespopuli postulare, quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.XLI. DE HISTORIA. [1] Historia est narratio rei gestae, per quan ea, quae in praeterito facta sunt, dinoscuntur. Dictaautem Graece historia APO TOU ISTOREIN, id est a videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebathistoriam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus,quam quae auditione colligimus. [2] Quae enim videntur, sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad Grammaticampertinet, quia quidquid dignum memoria est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, eo quodmemoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis florum invicem conprehensarum.XLII. DE PRIMIS AVCTORIBVS HISTORIARVM. [1] Historiam autem apud nos primus Moyses de initio mundiconscripsit. Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Graecis et Troianis historiam edidit, quam in foliis palmarumab eo conscriptam esse ferunt. [2] Post Daretem autem in Graecia Herodotus historiam primus habitus est. Post quemPherecydes claruit his temporibus quibus Esdras legem scripsit.XLIII. DE VTILITATE HISTORIAE. [1] Historiae gentium non inpediunt legentibus in his quae utilia dixerunt. Multienim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem praesentium historiis indiderunt, siquidem et per historiamsumma retro temporum annorumque supputatio conprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessariaperscrutantur.XLIV. DE GENERIBVS HISTORIAE. [1] Genus historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio.Hoc apud nos diarium vocatur. Nam quod Latini diurnum, Graeci ephemerida dicunt. [2] Kalendaria appellantur, quaein menses singulos digeruntur. Annales sunt res singulorum annorum. [3] Quaequae enim digna memoriae domimilitiaeque, mari ac terrae per annos in commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt. [4]Historia autem multorum annorum vel temporum est, cuius diligentia annui commentarii in libris delati sunt. Interhistoriam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae vidimus, annales vero sunt eorumannorum quos aetas nostra non novit. Vnde Sallustius ex historia, Livius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus ethistoria constant. [5] Item inter historiam et argumentum et fabulam interesse. Nam historiae sunt res verae quae factaesunt; argumenta sunt quae etsi facta non sunt, fieri tamen possunt; fabulae vero sunt quae nec factae sunt nec fieripossunt, quia contra naturam sunt.Liber IIDE RHETORICA ET DIALECTICAI. DE RHETORICA EIVSQVE NOMINE. [1] Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus,[eloquentia copia] ad persuadendum iusta et bona. Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione APO TOURETORIZEIN, id est a copia locutionis. RESIS enim apud Graecos locutio dicitur, RETOR orator. [2] Coniuncta estautem Grammaticae arti Rhetorica. In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus; in Rhetorica veropercipirmus qualiter ea, quae didicimus, proferamus.II. DE INVENTORIBVS RHETORICAE ARTIS. [1] Haec autem disciplina a Graecis inventa est, a Gorgia, Aristotele,Hermagora, et translata in Latinum a Tullio videlicet et Quintiliano [et Titiano], sed ita copiose, ita varie, ut eam lectoriadmirari in promptu sit, conprehendere inpossibile. [2] Nam membranis retentis quasi adhaerescit memoriae seriesdictionis, ac mox repositis recordatio omnis elabitur. Huius disciplinae perfecta cognitio oratorem facit.III. DE NOMINE ORATORIS ET PARTIBVS RHETORICAE. [1] Orator est igitur vir bonus, dicendi peritus. Virbonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque:inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere. [2] Ipsaautem peritia dicendi in tribus rebus consistit: natura, doctrina, usu. Natura ingenio, doctrina scientia, usus adsiduitate.Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur, ut aliquid efficiat.IV. DE TRIBVS GENERIBVS CAVSARVM. [1] Genera causarum tria sunt, deliberativum, demonstrativum,iudiciale. Deliberativum genus est, in quo de quibuslibet utilitatibus vitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur.Demonstrativum, in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur. [2] Iudiciale, in quo de ipsius personae factoaut poenae aut praemii sententia datur. Dictum autem iudiciale eo, quod iudicet hominem, et sententia sua ostendatutrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe r<strong>eu</strong>s condemnari liberarique supplicio. [3] Deliberativum genus vocatureo, quod de unaquaque re in eo deliberatur. Huius genus duplex est, suasio et dissuasio, id est de expetendo et fugiendo,id est de faciendo et non faciendo. [4] Suasoria autem in tribus locis dividitur: honesto, utili, et possibili. Haec differt

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!