12.07.2015 Views

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

Etymologiarum Sive Originum Libri XX - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

expressa, a caelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionen vocant. [8] Chrysendeta vasa deaurata;Graecum est. Anaglypha, quod superius sint sculpta; Graeci enim ANO sursum, GLUFE sculpturam dicunt, id estsursum sculpta. [9] Discus antea scus ab specie scuti; unde et scutella. Postea discus vocatus quod det escas, id estadponat; a quo et discumbentes dicti: sive APO TOU DISKIN, id est quod iaciant. [10] Messorium vocatum a mensaper derivationem, quasi mensorium. Parapsis quadriangulum et quadrilaterum vas, id est paribus absidis. Patena, quoddispansis patentibusque sit oris. [11] Lancis. Gavata, quia cavata, G pro C littera posita. Hinc et conca; sed illa cavata,ista concava: sic et Graeci haec nuncupant. Scutella ab scuto per diminutionem; est enim eiusdem similis. [12]Apophoreta a Graecis a ferendo poma vel [aliud] aliquid nominata; est enim plana. Salinum vas aptum salibus. Idem etsulzica, quasi salzica. Acitabulum quasi acetaforum, quod acetum ferat. [13] Coclear ab usu prius coclearum dictum.Hinc est illud veterum distichon (Mart. 14,121):Sum cocleis habilis et nec minus utilis ovis.Numquid scis potius quur cocleare dicor?[14] Trisceles Graeco nomine, Latine tripedes: qui autem quattuor pedibus insistunt abusive dicuntur. [15] In vasculisautem tria quaeruntur quae placeant: manus artificis, pondus argenti, splendor metalli.V. DE VASIS POTATORIIS. [1] Poculum a potando nominatum; est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo.Phialae dictae quod ex vitro fiant; vitrum enim Graece VALOS dicitur. [2] Paterae phialae sunt dictae vel quod in ipsispotare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris.[3] Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen. Declinatur autem apud eos hic crater; nam Latine haeccratera dicitur. Vnde Persius (2,51):Si tibi crateras argenti;Vergilius (Aen. 1,724):Crateras magno statuunt et vina coronant.Fiebant autem primum a conexionibus virgularum; unde et dictae craterae APO TOU KRATEIN, id est quod seinvicem teneant. [4] Cyathi quoque, scyphi, cymbia, et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta suntex similitudine cymbae navis. Amystis species poculi qua ductim, id est uno spiritu, bibitur. Baccea primum a Baccho,quod est vinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit. [5] Calices et calathi et scalae poculorum genera, antea exligno facta, inde et vocata; Graeci enim omne lignum KALA dicebant. Ampulla quasi ampla bulla: similis est enimrotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur vento.VI. DE VASIS VINARIIS ET AQVARIIS. [1] Oenophorum vas ferens vinum; OINOS enim vinum est. De quo estillud (Lucil. 139):Vertitur oenophori fundus, sententia nobis.[2] Flascae ex Graeco vocabulo dictae. Haec pro vehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde etnuncupatae; postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo unde sumpserunt initium. [3] Lagoena et SiculaGraeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enin LAGENOS, nos lagoena; illi SIKELE, nos Siculamdicimus. [4] Cantharus. Hydria genus vasis aquatilis per derivationem vocata; UDOR enim Graeci aquam dicunt.Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod vas Graeci KADON vocant. [5] Catinum vas fictile, quod meliusn<strong>eu</strong>tro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minorevocabulo urc<strong>eu</strong>s diminutivo urceolus est. Scyphus, in quo manus lavamus. [6] Seriola est orcarum ordo directus vel vasfictile vini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum advectae sunt. [7]Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas vel vinum vocatas; unde et caupones. Vtres ab utero.Mulgarium vas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. [8] Labrum vocatum eoquod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutivum labellum. Idem et alb<strong>eu</strong>m, quod in eo ablutionemfieri solitum est. Pelves vocatae quod pedes ibi laventur. [9] Sifon vas appellatum quod aquas sufflando fundat; utunturenim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed etcamaras expressis ad superiora aquis emundant.VII. DE VASIS OLEARIIS. [1] Hemicadium, vas olearium. Scortia, vas olearium eo quod sit ex corio dictum. [2]Alabastrum vas unguentarium e lapide sui generis cognominatum, quem alabastriten vocant, qui incorrupta unguentaconservat. [3] Pyxides vascula unguentaria ex buxo facta; nam quod nos buxum, Graeci PUKSON vocant. [4] Lenticulavasculum olearium, ex aere aut argento factum, a liniendo dictum: his enim reges et sacerdotes liniebantur.VIII. DE VASIS COQVINARIIS. [1] Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus (frag. 181):Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!