12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

137 CAPUT VIII. 138

cunque viget sincerus Dei timor, carni Imperium abrogat,

quamvis non aboleat omnes eius corruptelas.

2. Lex enim spiritus vitae. Probatio est superioris

sententiae : quae ut intelligatur, notanda est verborum

significatio. Legem spiritus improprie vocat 1 )

Dei spiritual, qui animas nostras Christi sanguine

adspergit, non tantum ut a peocati labe emundet 2 ),

quoad reatum: sed in veram puritatem sanctified.

Addit esse vivificam (nam genitivus hebraico more pro

epitheto capitur), unde sequitur eos, qui hominem in

litera legis detinent, morti ipsum addicere. Ex adverso

legem peceati et mortis appellat carnis imperium

et, quae inde consequitur, mortis tyrannidem.

Lex Dei tanquam in medio ponitur: quae, docendo

iustitiam, conferre earn non potest, quin potius in

peceati et mortis servitutem fortioribus vinculis nos

adstringit. Sententia igitur est: quod lex Dei

homines condemnat, id fit quia, quantisper sub legis

obligatione manent, peecati Servitute premuntur:

atque ita rei sunt mortis. Spiritus autem Christi,

dum inordinatas carnis cupiditates corrigendo legem

peceati in nobis abolet, simul a mortis reatu nos

vendicat. Si quis excipiat, veniam ergo, qua sepeliuntur

nostra delicta, a regeneratione pendere: facilis

solutio est, non assignari causam a Paulo, sed modum

tradi duntaxat quo solvimur a reatu. Negat autem

Paulus externa legis doctrina id nos consequi, sed

dum spiritu Dei renovamur, simul etiam iustificari

gratuita venia, ne peceati tnaledictio in nos amplius

recumbat. Perinde ergo valet haec sententia ac si

dixisset Paulus, regenerationis gratiam ab imputations

iustitiae nunquam disiungi. Legem peceati et mortis

non ausim cum quibusdam accipere pro lege Dei, quia

asperior videtur loquutio. Quamvis enim peccatum

augendo mortem generet, Paulus tarnen ab hoc invidia

consulto supra deflexit. Quamquam nihilo magis

eorum opinioni assentior, qui legem peceati exponunt

de carnis concupiscentia, ac si diceret Paulus, se

illius esse victorem. Nam paulo post satis (ut arbitror)

patebit de absolutione gratuita loqui, quae tranquülam

nobis cum Deo pacem conciliât. Legis nomen retinere

malui quam cum Erasmo ius aut potestatem veriere:

quia non temere Paulus ad legem Dei aUusit.

3. Quod enim impossibile erat legi. Nunc sequitur

expolitio, vel illustratio probationis, quod scilicet

Dominus gratuita sua misericordia nos in Christo

iustificavit : id quod legi erat impossibile. Sed quia

maxime insignis est sententia, singulas eius partes

expendamu8. De gratuita iustificatione, vel de venia,

qua Deus sibi nos réconciliât, hic tractari, ex postrema

clausula licet colligere, ubi adiungit: qui secundum

spiritum, non secundum carnem ambulamus.

1 ) Add. gratiam iustificationis et sanetificationis, vel si

una voce malis,

2 ) deinde per regenerationem in obsequium Dei reformet.

Calvvni opera. Vol. XL1X.

Nam si docere veUet Paulus, spiritu regenerationis

nos insirui ad vincendum peccatum, quorsum ista

additio? Optime autem convenu, postquam gratuitam

remissionem pollicitus est fidelibus, doctrinam hanc ad

eos restringi, qui poenitentiam fidei adiungunt, nee

abutuntur Dei misericordia ad carnis licentiam. Deinde

notanda est causae redditio. Docet enim apostolus

quomodo gratia Christi nos- a reatu absolvat. lam

quod attinet ad verba, xb àSivatov legis, hand dubie

pro defectu vel impotentia accipitur: ac si dictum

esset, inventum fuisse a Deo remedium, quo legis impossibilitas

sublata fuit. Particulam lv fy, quam

Erasmus reddidit, ea parte qua, quia causalem. esse

arbitror, vertere placuit, eo quod. Quamquam autem

apud idoneos linguae Graecae autores forte non occurret

talis loquendi forma : quia tarnen apostöli passim

hebraicas phrases usurpant, dura videri non debet haec

interpretatio. Gerte sani lectores concèdent expressam

hic fuisse defectus causam, ut paulo post iterum dicemus.

lam quum Erasmus principale verbum suppléât,

mihi videtur aliter contextus optime fluere. Copula

xal Erasmum decepit, ut insereret verbum praestitit.

Ego vero amplificandi causa positam fuisse sentio.

Nisi cui forte magis probetur graeci scholiastae coniectura,

qui membrum hoc, et de peccato, superiorïbus

connecta, Deum misisse filium suum in similitudine

carnis peceati et pro peccato. Ego tarnen quod putavi

ex genuino Pauli sensu esse, sequutus sum. Nunc

venio ad rem ipsam. Glare affirmât Paulus, ideo

expiata fuisse peccata Christi morte, quia legi impossibile

erat iustitiam nobis conferre. Unde sequitur,

plus in lege praecipi quam praestando simus : quia si

pares essemus implendae legi; frustra aliunde quaesitum

esset remedium. Quare absurdum est legis praeceptis

vires humanas metiri: quasi Deus exigendo

quod iustum est, spectasset qualis et quanta facultas

nostra esset.

Eo quod infirmabatur 1 ). Ne quis parum honorifice

legem impotentiae argui putaret, vel hoc restringeret

ad caeremonias, expressit nominatim Paulus

defectum ilium non a legis esse vitio, sed carnis nostrae

corruptela. Fatendum enim est, si quis in solidum

satisfaciat legi Dei, eum coram Deo iustum fore.

Legem ergo non negat sufficere ad nos iustiftcandos,

quantum ad doctrinam, utpote quae perfectam iustitiae

regulam continet: sed quia iustitiam illam non assequitur

caro nostra, concidit vel evanescit Mum legis

robur. Ita refellitur eorum error, vel potius delirium,

qui tantum caeremoniis vim iustificandi detrahi putant:

quum Paulus vitium diserte in nobis statuens declaret

») A lege, inquit, nee iustitia nee salus provenire nobis

poterat. Ac ne quis intelligent de caeremoniis, expressit

nominatim impotentiam illam non esse a legis vitio sed carnis

debilitate: ac si diceret: lex quidem, quantum ad doctrinam,

sufficiebat ad nos iustiftcandos, quia perfectam iustitiae regulam

continebat. Sed earn iustitiam assequi non poterat caro nostra.

12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!