12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

125 CAPUT VIL 126

in lege est tantum occasio. Quamquam autem videri

queat de excitatione modo loqui, qua per legem

instigatur cupiditas nostra ut in maiorem ebulliat

insaniam: tarnen ad cognitionem praecipue refero,

ao si dictum foret: detexit in me omnem concupiscentiam,

quae, dum lateret, quodammodo nulla esse

videbatur. Neque tarnen infilior quin acrius a lege

exstimuletur caro ad conçu piscendum : atque etiam

hoc modo se in lucem proférât: quod et Paulo accidere

potuit. Sed quod de manifestatione dixi, contextui

videtur magis convenire. Oontinuo enim

subiicit,

Sine lege enim peccatum est mortuum. 9. Ego autem

vivebam sine lege aliquando. Adveniente autem mandato

peccatum revixit: 10. Ego autem mortuus sum, et

deprehensum est a me mandatum, quod erat in vitam,

cédere in mortem. 11. Peccatum enim, occasione sumpta

per mandatum, abduxit me a via, et per illud occidit.

12. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum,

et iustum, et bonum.

Sine lege enim peccatum. Clarissime exprimit

quem sensum habeant superiora. Periode enim est

ac si diceret sepultam esse sine lege peccati notitiam.

Estque sententia generalis, cui mox exemplum

suum accommodât. Quamobrem miror quid

in mentem venerit interpretibus, ut verterent in

praeterito imperfecto, ac si Paulus de se loqueretur:

quum facile sit videre, ilium a propositione universali

voluisse incipere, deinde rem explanare suo

exemplo.

9. Ego autem vivebam. Vult innuere, fuisse

tempus quo sibi, vel apud se peccatum mortuum

erat. Neque vero est intelligendum quod fuerit

exlex aliquo tempore: sed istud vivebam habet propriam

connotationem : quia absentia legis faciebat

ut viveret, hoc est, inflatus iustitiae suae fiducia

vitam sibi arrogaret, quum tarnen esset mortuus.

Quo clarior sit sententia, sic resolve : Quum aliquando

essem sine lege, vivebam. Dixi autem emphaticum

esse hoc verbum, quia iustum.se fingendo, vitam quoque

sibi arrogabat. Hio ergebest sensus: Quum seposita

legis cogitatione peccarem, sie sopitum erat

peccatum, quod non observabam, ut prope mortuum

videretur. Ego contra, quia peccator mihi non

videbar, acquiescebam in me, putans mihi domi

esse vitam. Nam mors peccati vita est hominis:

rursum vita peccati, mors hominis. Verum quaeritur,

quod fuerit illud tempus, quo per legis ignorantiam

sive (ut ipse loquitur) absentiam sibi confidenter

vitam arrogaret. Certum enim est, fuisse

eruditum a puero in doctrina legis: sed illa erat

literalis theologia, quae suos discipülos non humiliât.

Nam, sicut alibi dicit {2. Cor. 3, 14), velum interpo-

•situm esse ne lucem vitae in lege conspiciant Iudaei:

sic etiam ipse quantisper spiritu Christi vacuus velatos

habuit oculos, sibi in externa iustitiae larva placuit.

Legem ergo absentem vocat, quae, tametsi ob

oculos obversaretur, non afficiebat tarnen eum serio

iudicii Domini sensu. Sic obtecti sunt velamine

hypocritarum oouli, ut non videant quantum exigat

praeceptum istud, quo vetamur concupiscere.

Adveniente autem mandato. Sic advenientem e

con verso legem nunc vocat, quae vere intelligi

coepta sit. Illa ergo peccatum excitavit quasi a

mortuis, quia detexit Paulo quanta pravitate scaterent

intima cordis sui, et simul ipsum occidit.

Meminerimus semper de ebria confidentia ipsum loqui,

in qua desident hypocritae dum sibi adulantur, quia

ad peccata sua connivent.

10. Et deprehensum est a me. Duo hie dicuntur,

quod praeceptum viam vitae nobis demonstret

in Dei iustitia: ideoque datum sit, ut legem domini

observantes vitam aeternam assequamur, si

non obBtaret nostra omnium pravitas. Oaeterum

quia nemo est nostrum qui legi obtemperet, quin

potius pedibus ac manibus praecipites volvimur in

earn viam, a qua nos revocat, non potest afferre

nisi mortem. Sic distinguendum inter legis naturam

et vitium nostrum. Unde sequitur, quod lex

vulnus letale nobis infligit, accidentale esse: quemadmodum

si morbus incurabilis remedio salubri magis

exacerbetur. Fateor quidem accidens esse inseparable,

ideoque legem alibi evangelii respectu vocari ministerium

mortis: sed hoc tarnen fixum manet, non

suapte natura nobis esse noxiam, sed quia eius maledictionem

corruptio nostra provocat et accersit.

11. Abduxit me a via 1 ). Verum quidem est,

quamvis nos lateat Dei voluntas, nee praeluceat ulla

doctrina, totam hominum vitam vagam et erroribus

plenam esse: imo donee viam rede vivendi lex monstret,

nihil quam errare possumus. Sed quia tunc

demum errorem sentire incipimus ubi Dominus alta

voce nos coarguit, merito dicit Paulus, ubi peccatum

a lege detegitur, nos a via abduci. Ergo verbum

è^arcaxâv, non de re ipsa, sed de notitia exponi debet:

quia scilicet ex lege palam fit quantum a recto cursu

discesserimus: ideo necessario vertendum fuit, a via

abducere, quia hinc peccatoribus, qui secure antea pergebant,

taedium et displicentia sui, dum se ad mortem

properasse intelligunt, postquam peccati foeditas

a lege in medium producta est. Porro nomen occa-

») Nam tametsi opera omnia nostra, etiam dam nos latet

Domini voluntas, erroris plena sunt, tarnen imprudentes aberramus.

Atqui ubi lex prodit, quae ostendat qua sit via incedendum,

simul errorem nostrum indicat dum palam facit quantum

a rectitudine discesserimus, hoc est, a via abducere. Ut

ergo nos errare faciat peccatum, occasionem a lege sumit.

Turn aversos a via vitae mortis necessitate irretitos tenet. Sequitur

ergo legem non peccati causam esse, sed occasionem

duntaxat.

11*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!