12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

3 * ARGUMENTUM. 4

severitate consternavit: redit iam ad id quod proposuerat,

fide nos iustificari: exponens quae sit ilia

fides, et qualiter per earn nobis acquiratur Christi

iustitia. His subiicit ad finem capitis tertii insigne

epiphonema, ad retundendam humani supercilii ferociam,

ne audeat adversus Dei gratiam se efferre.

Et ne ludaei tantam Dei gratiam in gente sua concluderent,

earn gentibus quoque obiter vendicat.

Capite quarto ab exemplo argumentatur, quod

illustre, ideoque cavillis nequaquam obnoxium, proponit:

in Abraham scilicet, qui quum sit pater fidelium,

instar regulae et generalis cuiusdam exemplaris

esse debet. Ilium ergo ubi fide iustificatum

esse probavit, nobis eandem esse tenendam viam

docet. Atque hie inserit, ex contrariorum comparatione

sequi, operum iustitiam evanescere, ubi fidei

iustificationi locus datur. Quod Davidis sententia

confirmât, qui quum hominis beatitudinem in Dei

misericordia reponat, operibus hoc adimit, ne beatum

hominem reddant. Turn quod ante breviter

attigerat, fusius prosequitur, nihil esse cur ludaei

prae gëntibus se attollant, quibuscum sit ex aequo

haec illis communis félicitas, quando iustitiam

Abrahae in praeputio contigisse scriptura narrât.

Quo loco nonnihil per occasionom de usu circumcisionis

annectit. Postea subiicit, sola Dei bonitate

niti salutis promissionem : quia, si in legem recumbat,

nee quietem allatura sit conscientiis in quibus

ipsam oportet stabiliri, nee ad suum complementum

unquam perventura. Proinde, ut firma sit ac certa,

oportere nos in ipsa amplexanda solam Dei veritatem

intueri, non nos ipsos: idque imitatione Abrahae,

qui aversam a se ipso considerationem in Dei

potentiam intendit. In fine capitis, quo propius

exemplum illud adductum applicet ad universalem

causam, quae sunt utrinque similia comparât.

Quintum caput post delibatum iustitiae fidei

fructum et effectum, totum fere in amplificationibus

ab8umitur, ad rem melius illustrandam. Argumento

enim a maiori ducto, ostendit quantum iam redempti

et reconciliati Deo, exspectare ab eius caritate

debeamus, quae tara effusa in peccatores ac

perditos fuit, ut impertierit nobis unigenitum atque

unice dilectum filium. Postea comparationes haoet

peccati cum gratuita iustitia, Christi cum Adam,

mortis cum vita, legis cum gratia: unde constat

infinita Dei bonitate mala nostra, quamvis ingentia,

absorberi.

Sexto capite descendit ad sanctificationem, quam

in Christo obtinemus. Si quidem carni proolive est,

simul ao levem gratiae huius gustum usurpavit, vitiis

ac libidinibus suis placide indulgere, quasi iam

defuncta foret. Paulus vero contra hie contendit,

non posse nos iustitiam in Christo percipere, quin

simul sanctificationem apprehendamus. Argumentatur

a baptismo, per quem in Christi participatio-

nem initiamur: illic Christo consepelimur, ut nobis

emortui per eius vitam suscitemur in vitae novitatem.

Sequitur ergo, sine regeneratione neminem

posse induere ipsius iustitiam. Inde exhortationes

ad vitae puritatem ac sanctimoniam deducit, quae

necessario in iis apparere debent, qui a regno peccati

in regnum iustitiae traducti sunt, repudiata

impia carnis indulgentia, quae solutiorem poccandi

licentiam in Christo quaerit. Brevem quoçue mentionem

interserit legis abrogatae, in qua abrogatione

elucet novum testamentum, ubi cum peccatorum

oblivione spiritus sanctus promittitur.

Capite septimo ingreditur iustam disputationem

de legis usu, "quem velut digito prius demonstrarat,

quasi aliud agens: rationem assignans cur a lege

soluti simus, quia nonnisi ad condemnationem per

se valebat. Quod ne in legis contumeliam vergeret,

fortiter ab omni calumnia ipsam asserit. Docet enim

nostra culpa factum ut in mortis materiam cederet

quae in vitam data erat. Simul exponit quo modo

per earn peccatum augeatur. Exin transit ad describendam

spiritus et carnis luctam, quam in se

filii Dei sentiunt quamdiu carcere mortalis corporis

circumdantur. Perunt enim concupiscentiae reliquias,

quibus assidue a legis obsequio ex parte retrahuntur.

Caput octavum plenum est consolationibus, ne

audita inobedientia, quam prius arguerat, seu potius

imperfecta obedientia, perterritae fidelium conscientiae

deiiciantur. Verum ne inde sibi impii blandiantur,

primum testatur beneficium hoc nonnisi

ad regeneratos pertinere, in quibus Dei spiritus

vi vit ac viget. Explicat igitur duo: omnes qui

Domino Christo per eius spiritum sunt inserti,

extra damnationis periculum et aleam esse, utcunque

onerati sint adhuc peccatis. Deinde omnes, qui

in carne manent, expertes sanctificationis spiritus,

nequaquam esse tanti boni participes. Tum postea

explicat quanta sit fiduciae nostrae certitudo, quandoquidem

spiritus Dei suo testimonio dubitationem

ae trepidationem omnem abigit. Ad haec, per anticipationem

commonstrat, non posse aeternae vitae

securitatem interpellari aut conturbari praosentibus

miseriis, quibus haec mortalis vita obnoxios nos

tenet : quin potius talibus exercitiis salutem nostram

promoveri, ad cuius excellentiam si oonferantur

omnes praesentes miseriae, nihili reputabuntur. Id

Christi exemplo confirmât, qui ut primogenitus est,

principatum tenens in Dei familia: ita prototypus

est, cui nos omnes decet conformari. Proinde quasi

securis rebus optimam gloriationem attexit, qua Satanae

potentiae et machinamentis animose insultât.

Quando vero plerique permovebantur, quum

vidèrent Iudaeos foederis primarios custodes atque

haeredes a Christo abhorrere: quia scilicet inde colligebaht

aut translatum esse foedus ab Abrahae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!