12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

31 EPIST. PAULI AD ROMANOS 32

grediuntur: ae si diceret: Tametsi non consentis

aliorum vitiis, imo videris ex professo hostis ac

vindex vitiorum: quia tarnen ab illis non es immunis,

si te vere considéras, non potes obtendere

ullam defensioneœ.

In quo enim iudicas alterum. Praeter elegantem

verborum graecorum allusionemxpJvetvxatxaxaxptvetv,

notanda est exaggeratio, qua utitur adversus eos.

Periode enim valet loquutio ac si diceret: Bis es

damnabilis, qui iisdem obnoxius es vitiis, quae in

aliis carpis et accusas. Nota est siquidem sententia,

legem sibimetipsis indicere innocentiae, continehtiae,

virtutumque omnium eos, qui ab altero rationem

vitae reposcunt: nec ulla esse venia dignos, si eadem

admittant, quae sumpserint in alio corrigenda.

Eadem enim facis iudicans. . Ita est ad verburn.

Porro sensus est 1 ): Etiamsi iudices, nihilominus agis.

Et agere dicit, quia non recto sint animo: quandoquidem

peccatum proprie animi est. Itaque se ipsos

eo condemnant, quia furem, aut adulterum, aut

maledicum improbando, non in personas f'erunt

Judicium, sed in vitia, quae ipsorum quoque ossibus

adhaerent.

2. Scimus autem quod iudicium Dei, etc. Consilium

Pauli est, blanditias hypocritis excutere, ne se magnum

aliquid adeptos putent, si vel a mundo laudentur, vel

se ipsi absolvant: quia longe aliud examen eos in

coelo maneat. Porro quia ipsos interioris impuritatis

insimulat, quae, ut humanos oculos latet, redargui

convincique nequeat humanis testimoniis, ad Dei

iudicium provocat, cui nec tenebrae ipsae sunt absconditae,

et cuius sensu tangi peccatoribus, velint

nolint, necesse est. Veritas porro haec iudicii in

duobus consistit: quod sine personarum respectu

delictum puniet, in quoounque deprehenderit homine :

deinde, quod externam speciem non moratur: nec

opère ipso contentus est, nisi a vera sinceritate

animi prodeat. Unde sequitur, non obstare larvam

fictae sanctimoniae quomnius vel in occultam pravitatem

suo iudicio animadvertat. Est autem hebraica

phrasis, quia Veritas tantundem saepe valet Hebraeis

atque interior cordis integritas: atque ita non solum

crasso mendacio, sed externae bonorum operum apparentiae

opponitur. Tune autem demum expergefiunt

hypocritae, quum Deus non tantum de fucosa iustitia,

sed de occultis affectibus iudicium dicitur facturus.

3. Existimas autem, o homo qui iudicas eos qui

talia faciunt, et eadem facis, quod ipse effugies iudicium

Bei? 4. An divitias bonitatis ipsius tolerantiaeque

ac lenitatis contemnis, ignorans quod bonitas Del te

ad poenitentiam deducit? 5. Sed iuxta duritiam tuam

et cor poenitere nescium thésaurisas tibi iram in die

irae et revelationis iusti iudicii Dei, 6. qui reddi- •

») Id est:

iurus est unicuique secundum ipsius opera: 7. iis

quidem, qui per boni operis perseverantiam, gloriam

et honorem et immortalitatem quaerunt, vitam aeternam:

8. iis vero, qui sunt contentiosi ac veritati immorigeri,

iniustitiae autem obtempérant, excandescentia, ira, tribulatio

9. et anxietas in omnem animam hominis

perpetrantis malum, Iudaei primum, simul et Graeci.

10. At gloria et honor et pax omni operanti bonum,

ludaeo primum, simul et Graeco.

3. Existimas autem o homo, etc. Quoniam praecipiunt

rhetores, ne ante ad vehementiorem obiurgationem

descendatur quam convictum crimen

fnerit: posset cuipiam videri inepte hic insurgere

Paulus, qui nondum peracta, quam intendebat,

accusatione, tarn acriter invehatur. Verum secus

habet res: satis enim firma probatione ipsos peccati

reos peregit: quandoquidem non accusabat coram

hominibus, sed conscientiae iudicio arguebat. Hoc

autem plane duxit esse probatum quod volebat,

nempe si in se descenderent ac divini iudicii admitterent

examen, non posse iniquitatem suam infitiari.

Nec sine magna necessitate facit, quod

tanta severitate atque acerbitate fictam istam sanctitatem

obiurgat: mira enim securitate id genus

hominum in se acquiescit, nisi illi inanis fiducia

violenter excutitur. Meminerimus ergo, banc optimam

esse convincendae hypocriseos rationem, si ab

ebrietate sua expergefacta in lucem kdivini iudicii

attrahatur.

Quod effugies, etc. A minori est argumentum.

Nam si hominis iudicio obnoxia esse flagitia oportet:

multo magis Dei, qui iudex eBt unicus omnium.

Divino quidem instinciu feruntur homines ad damnanda

scelera, sed haec obscura et tenuis est duntaxat iudicii

eius adumbratio. Valde igitur desipiunt qui fallere

so putant iudicium Dei, qui ne suo quidem iudicio

alios elabi sinunt. Nec emphasi caret, quod iam

iterum expressit hominis nomen, ut hominem Deo

comparet.

4. An divitias, etc. Non mihi videtur hic esse

dilemma, quod nonnulli putant: sed prolepsis.

Quoniam enim hypocritae fere prospero reruni

successu inflantur ac si Domini clementiam suis

benefactis promerili essent, atque ita magis in Dei

contemptum obdurescunt: occurrit eorum arrogantiae

apostolus: atque argumento a contraria causa

sumpto demonstrat, non esse cur Deum sibi propitium

ab externa prosperitate»reputent, quando illi

longe diversum est benefaciendi consilium, quo scilicet

peccatores ad se convertat. Ergo ubi non

régnât Dei timor, securitas in rebus prosperis est

contemptus ac ludibrium immensae eius bonitatis.

Unde sequitur, graviores poenas iure daturos quibus

in hac vita Deus peperceiït, quia ad reliquam pravitatem

accessit quod paternam Dei invitationem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!