12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

73 CAPUT IV. 74

in viis eius, qui meditantur eius legem die ac nocte:

sed quia nemo id praestat qua decet perfectione, ut

Dei mandato ad plenum respondeat, irritae sunt

omnes eiusmodi benedictiones, donec purificati ac

mundati peccatorum remissione beati reddimur:

atque ita quidem ut capaces fiamus eius beatitudinis,

quam Dominus ob Studium legis ae bona opera servis

suis pollicetur. Ergo et operum iustitia effectus

est iustitiae fidei: et beatitudo ex operibus effectus

beatitudinis, quae sita est in peccatorum remissione.

8i causa destrui ab effectu suo nee debet, nee potest,

importune facturi sint, si qui studeant fidei iustitiam

per opera evertere. Sed cur non liceat (dicet

quispiam) testimoniis illis contendere, operibus hominem

iustificari ac beatum reddi? verba enim scripturae

non magis sonant, fide iustificari hominem

et Dei misericordia beatum esse quam operibus.

Nempe consideranda est hie 1 ) tarn series causarurn,

quam gratiae Dei dispensatio. Quia enim locum non

habet quidquid pronuntiatur de operum vel iustitia,

vel beatitudine, nisi unica haec fidei iustitia praecesserit,

et sola partes omnes impleat: hanc erigi

ac stabiliri oportet, ut illa, tanquam fruetus ex arbore,

inde naseätur et emergat.

9. Beatitudo ergo ista in circumeisionem modo,

an et in praeputium competit? Dicimus enim quod

imputata fuit Abrdhae fides in iustitiam. 10. Quomodo

igitur imputata fuit? in circumeisione quum

esset, an in praeputio ? non in circumeisione, sed in

praeputio.

Quia circumeisionis et praeputii tantum fit mentio,

inscite colligunt multi, non aliud in quaestionem venire,

quam non acquiri iustitiam ex caeremoniis legalibus.

Sed attendere convenu cum quo hominum genere Paulus

disputet : seimus enim hypoeritas, dum in genere opera

meritoria iaetant, fueum tarnen obtendere in externis

larvis. Iudaeis quoque sua fuit peculiaris ratio, qui

crasso legis abusu a vera et sölida iustitia alienati

erant. Dixit Paulus, neminem esse beatum nisi quem

sibi Deus gratuita venia réconciliât: unde sequitur

omnes esse maledictos, quorum opera in iudicium veniunt.

lam tenetur caput hoc, non propria dignitate,

sed Dei misericordia iustificari homines. Sed

nondum id satis est, nisi peccatorum remissio praecedat

omnia opera, quorum primum fuit circumeisio,

quae iudaicum populum initiabat in Dei obedientiam.

Proinde in eo quoque demonstrando pergit.

Semper meminerimus, circumeisionem hie tanquam

initiale (ut ita loquar) iustitiae legalis opus recenseri

2 ). Neque enim ea Iudaei gloriabantur tanquam

gratiae Dei symbolo, sed quasi meritoria legis obser-

i) divini operis

J ) commemorari.

ratione. Ideo se aliis praeferebant, quasi plus afferrent

coram Deo praestantiae. lam videmus non

de uno ritu litem agitari: sed comprehendi sub una

specie quidquid est operum legalium, hoc est, quibus

déberi posset merces: ideo autem praeeipue nominari

circumeisionem, quia fundamentum erat legalis iustitiae.

Atqui Paulus ex opposito contenait. Si iustitia

Abrahae est peccatorum remissio (quod secure ipse

pro confesso assumit), ea auiem Abrahae obtigit

ante circumeisionem: sequitur ergo, peccatorum remissionem

non dari praecedentibus meritis. Vides

argumentum esse ab ordine causarurn et effectuum.

Causa enim semper effectu suo prior est: atqui

iustitia fuit in Abrahamo circumeisione superior.

11. Et Signum aeeepit circumeisionis sigiUum

iustitiae fidei, quae fuerat in praeputio : ut esset pater

omnium credentium per praeputium, quo ipsis quoque

imputetur iustitia: 12. et pater circumeisionis non

Us, qui sunt ex circumeisione tantum, sed qui insistuni

vestigiis fidei, quae fuit in praeputio patris nostri

Abrahae.

11. Et Signum aeeepit. Per antieipationem

ostendit, non tarnen fuisse vanam superfluamque

circumeisionem, tametsi non iustificaret: quandoquidem

alium haberet valde praeclarum usum, utpote

cuius officium erat iustitiam fidei obsignare,

ac veluti ratam facere. Atque interim a fine ipso

insinuât, non esse iustitiae causam. Tendit enim

ad confirmandam fidei iustitiam, et earn quidem iam

in praeputio comparatam: ergo nihil illi derogat

aut detrahit. Hic porro habemus insignem locum

de communi sacramentorum usu: sunt enim (teste

Paulo) sigilla, quibus et Dei promissiones cordibus

nostris quodammodo imprimuntur et sancitur gratiae

certitudo. Ac tametsi 1 ) per se nihil iuvant, Deus

tarnen, qui gratiae suae instrumenta esse voluit, arcana

spiritus sui gratia efficit ne profectu careant in electis.

Et quamvis reprobis tantum mortuae sint ac inutiles

figurae, vim tarnen suam et naturam semper retinent:

quia, etsi nostra incredulitas effectu illorum nos privat,

non tarnen Dei veritatem labefactat vel exstinguit.

Quare maneat hoc fixum, sacra symbola esse testimonia,

quibus gratiam suam Deus cordibus nostris

obsignat. De circumeisionis symbolo peculiariler istud

dicendum, repraesentatam illic fuisse duplicem gratiam.

Pollicitus fuerat Deus Abrahae semen benedictum, ex

quo salus toti mundo speranda erat. Hinc pendebat

i) nihil citra spiritum proficiunt, per ipsa tarnen, ceu

instrumenta, spiritus sui virtutem Deus dispensât. De ipso

quoque circumeisionis symbolo peculiariter istud dicendum quod

promissionis et mandata repraesentationem habuit. Pollicebatur

Dominus semen benedictum, cuius intercessions Abrahae et

semini eius foret in Deum. Âddidit signum, quod anologiam

haberet convenientem.

Calvini opera. Vol. XLIX. 8

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!