12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

35 EPIST. PAULI AD ROMANOS 36

redditurus est vitam aeternam : contentiosis autem

et immorigeris aeternam mortem. Tum subnecteretur

illatio, paratam illis quidem esse gloriam et

honorem et incorruptionem : his autem repositam

esse iram et afflictionem. Deinde quia voces illae,

excandescentia, ira,' tribulatio et anxietas,

duobus membris diversis applicantur: sensum tarnen

orationis id minime turbat, quo in scriptis apostolicis

contenu sumus. Ex aliis enim discenda est eloquentia:

hie sub contemptibili verborum humilitate

spiritualis sapientia quaerenda est. Contentio hio

pro rebellione pönitur et pervicacia: quia cumhypocritis

confiigit Paulus, qui crassa et supina indulgentia

JDeum siibsannant. Veritatis nomine simpliciter

régula divinae voluntatis, quae sola veritatis

lux est, designator. Id enim omnium impiorum

commune est, ut se iniquitati in servitutem addicere

semper malint quam Dei iugum reeipere. At qiiantamlibet

obedientiam simulent, non desinunt tarnen

Dei verbo contumaciter obstrepere et obluctari.

Siquidem ut veritatem hano ludibrio habent, qui

palam sunt flagitiosi: ita hypröeritae factitios suos

eultus illi opponere non dubitant. Porro subiieit

apostolus, eiusmodi contumaces iniquitati servire:

quia nihil medium est, quominus in peccati servitium

mox concédant, qui subiugari a Domini lege

noluerunt. Aique hoc quoque iustum praemium est

furiosae licentiae, quod peccati sunt mancipia, qui

Dei obsequium gravantur.

Excandescentia et ira. Sic vertere coegit me

verborum proprietas. Graecis enim id significat

•frufJioc, quod latinis excandescentiam notare docet

Cicero, Tusc. 4*), nempe subitam irae inflammationem.

In aliis sequor Erasmum. Observa autem,

ex quatuor, quae recensentur, duo posteriora quasi

effectus esse priorum. Nam qui Deum sibi adversum

iratumque sentiunt, extemplo prorsus conteruntur.

Caeterum quum duobus verbis tarn piorum

beatitudinem, quam reproborum interitum breviter

indicare posset, utrumque pluribus amplificat: quo

magis et efficacius homines percellat irae Dei metu,

et desiderium acuat obtinendae per Christum gratiae.

Nunquam enim Dei iudicium satis metuimus,

nisi viva descriptione quasi statuatur ante oculos.

Nee serio futurae vitae studio ardemus, nisi multis

flabellis incitati.

9. Iudaeo primum. Mihi non dubium est quin

Iudaeo gentilem simpliciter opponat: quos enim

Graecos nunc appellat, eos gentiles mox dicet.

Iudaei autem in huius causae actione praecedunt,

qui prae aliis habent legis promissiones et minas:

ac si diceret: Haec universalis est divini iudicii

lex, quae a Iudaeis incipiet, et comprehendat totum

orbem.

*) Cap. 9. § 21.

11. Siquidem non est acceptio personarum apud

Deum. 12. Quicunque enim sine lege peccaverunt,

sine lege etiam peribunt: quicunque vera in lege peccaverunt,

per legem iudicabuntur. 13. Non enim legis

auditor es iusti sunt apud Deum: sed qui legem faciunt,

iustificabuntur.

11. Non est personarum acceptio. Hactenus in

genere reos in iudicium traxit universos mortales 1 ):

nunc vero 2 ) seorsum hine Iudaeos, nine gentiles

arguère 3 ) incipit: ac simul docet, non obstare quod

alios ab aliis separat discrimen, quin promiscue utrique

morti aeternae sint obnoxii. Gentiles defensionem

captabant ab ignorantia: Iudaei legis titulo gloriabantur:

illis adimit tergiversationem, hos falsa et

vana gloriatione spoliât. Est igitur quaedam totius

generis humani in duo membra partitio. Nam

Iudaeos segregaverat Deus a reliquis: omnium vero

gentium eadem erat ratio. Nunc illud discrimen

nihil obstare docet quominus in eundem utrique colligati

sint reatum. Caeterum persona scripturis

usurpatur pro rebus omnibus externis, quae aliquo

in pretio et honore haberi soient. Quum ergo legis

non esse Deum acceptorem personarum, intellige

ilium respicere cordis puritatem ac interiorem innocentiam

: non autem iis immorari, quae soient in

hominum aestimationem venire, genus, patria,

dignitas, copiae et similia: ut hie acceptio accipitur

pro delectu ac discretione inter gentem et

gentem. Si quis autem hinc cavilletur, non esse

igitur gratuitam Dei electionem: respondendum esse

duplicem hominis acceptionem coram Deo, primam,

qua nos ex nihilo vacatos gratuita bonitate cooptat,

quum nihil sit in natura nostra quod illi probari

queat: alteram, qua, ubi nos regeneravit, etiam cum

suis donis amplectitur, ac, quum in nobis recognoscit

filii sui imaginem, favore suo prosequitur.

12. Qui sine lege peccaverunt. Priore partitionis

loco gentes aggreditur: quibus tametsi nullus Moses

datus fuerat, qui legem illis a Domino promulgaret

ac sanciret 4 ), id tarnen obstare negat quominus

iustum mortis iudicium peccando sibi accersant: ac

si diceret, iustae peccatoris damnationi non esse

necessariam legis scriptae notitiam. Vide igitur

quale patrocinium suscipiant, qui praepostera misericordia

gentes evangelii lumine privatas, ignorantiae

praetextu, Dei iudicio eximere tentant.

Qui in lege peccaverunt. Quemadmodum gentes,

dum sensus sui erroribus feruntur, in foveam praecipites

eunt: ita Iudaei legem in promptu habent

qua iudicentur. Pronuntiata enim iampridem sententia

est, maledictos omnes, qui non permanserint

1 ) arguebat omnes homines

2 ) sublato discrimine, quo differre videbantur

3 ) reos agere.

") commendaret

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!