12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

149 CAPUT VE I. 150

in lege foedus gratiae continetur, ipsum tarnen inde

removet: quia evangélium opponens nihil considérât

nisi quod erat legis ipsius proprium, nempe iubere

et vetare, mortisque denuntiatione coercere transgressons:

adeoque legem sua qualitate induit, qua

ab evangelio differt. Vel, si quis ita malit, legem

prqponit nudam, quatenus in ea Deus nobiscum qperum

respectu pacisciiur. Sic igitur de personis habendum

est, in populo Iudaico, quum lex promulgaretur,

ac post earn quoque promulgatam eodem

fidei spiritu illuminatos fuisse pios: ideoque obsignatam

fuisse eorum cordibus spem aeternae haereditatis,

cuius spiritus arrhabo est et sigillum. Hoc

tantum interest, quod benignius et largiore manu

effusus est spiritus in regno Christi. Quod si in

ipsam doctrinae dispensationem respicias, videbitur

tunc primum salus certo manifestata, quum in carne

exhibitus fuit Christus: tanta obscuritate omnia sub

veteri testamento involuta erant, praeut est evangelii

perspicuitas. Deinde jsi lex in se reputetur,

nihil quam miserae servituti addictos, mortis quoque

horrore constringere homines potest : quia nihil boni

promittit, nisi sub conditione: mortem vero edicit

in omne8 transgressores. Quare ut sub lege spiritus

servitutis erat, qui conscientiam formidine premebat:

ita sub evangelio est spiritus adoptionis, qui salutis

nostrae testimonio animas nostras exhilarate). Observa

autem terror em servituti coniungi, quia fieri

aliter non potest quin lex misera inquietudine vexet

ac cruciet animas quamdiu suum imperium exercet.

Quare Mis pacandis non aliud remedium est quam

ubi Deus nobis delicta condonans quasi pater filiis

indulge.

Per quem elamamus. Personam ideo mutavit,

ut sortent omnium sanctorum coinmunem exprimerez

ac si dixisset: Spiritum accepistis, per quem

vos, ut nos reliqui omnes fidèles, clamatis. Habetque

mimesis non minimam emphasin, quod in persona

fidelium patris nomen enuntiat. Duplicatio appellations

per diversas voces amplificationem continet.

Significat enim Paulus, ita nunc per totum mundum

publicatam esse Dei misericordiam, ut promiscue

linguis omnibus invocetur: quemadmodum Augustinus

observât. Ergo inter omnes gentes consensum

exprimere voluit. Unde sequitur nihil iam differre

Graecum a Iudaeo, quum inter se coaluerint. Aliter

loquitur propheta Iesaias (19,18), denuntians linguam

Chanaan omnibus fore communem: eodem tarnen sensu,

quia non externum idioma respicit, sed cordis harmonium

in colendo JDeo, et in profitendo vero et puro

eius culki idem et simplex Studium. Clamoris nomen

ad fiduciam exprimendam positum est, ac si diceret

non dubitanter nos precari, sed intrépide claram

vocem attollere in coelum. Vocabant quidem etiam

l ) consolatur.

fidèles sub lege Deum pair em, sed non tarn libera

'• fiducia, quum procul eos a sanctuario velum arceret:

nunc . "autem ubi Christi sanguine patefactus est nobis

ingressus, familiariter et, quasi pleno ôre gloriari licet

nos esse filios Dei : unde nascitur hic clamor. Denique

ita impletur Oseae vaticinium (2, 25): Dicam Ulis:

Pqpulus meus vos: Uli vicissim respondebunt: Tu Deus

noster. Nam quo apertior est promissio, eo etiam

maior precandi libertas.

16. Ipse enim spiritus. Non simpliciter dk.it

testem esse spiritum Dei spiritui nostro, sed compositum

verbum usurpât, quod veriere liceret, contestatur,

nisi aliud Latinis esset contestatio. Intélligit autem

Paulus, spiritum Dei tale nobis testimonium reddere,

ut eo duce et magistro spiritus noster statuât firmam

esse Dei adoptionem. Neque enim sponte mens nostra,

nisi praeeunte spiritus testimonio, hanc nobis fidem

dictaret. Porro est hie exegesis proximae sententiae.

Nam dum nobis testatur spiritus, nos esse Dei filios,

simul hanc animis nostris fiduciam ingerit, ut Deum

audeamus invocare patrem. Et certe quum sola

cordis fiducia os nobis aperiat, nisi de paterno Dei

amore spiritus testimonium cordibus nostris reddat,

mutae ad concipiendas preces linguae erunt. Tenendum

enim semper illud principium est, non aliter

Deum rite nos precari, nisi, ut ore patrem vocamus,

ita talem esse certo simus in animis nostris persuasi.

Cui alterum quoque respondet, non aliter quam Dei

invocatione fidem nostram probari. Itaque non abs

re Paulus nos ad hoc examen revocans, tunc demum

constare ostendit quam serio quisque credat, ubi se

precibus exercent qui gratiae promissionem amplexi

sunt. Atque hie egregie refutantur nugae illae

Sophistarum de morali coniectura: quae nihil aliud

est quam incertitudo et animi anxietas, imo potius

vacillatio et hallucinatio. Simul respondetur eorum

obiectioni: rogant quomodo Dei voluntatem homo

perspectam habere queat. Atqui haec non humani

captus est certitudo : sed testimonium spiritus Dei,

ut fusius tractat in priore ad Corinth, epist. Unde

etiam petenda est huius loci plenior expositio. Stat

itaque sententia, neminem posse nominari Dei filium,

qui non se talem agnoscat: quae cognitio scientia

ab Iobanne, ad denotandam certitudinem, vocatur

(1. Io. 5, 19. 20).

17. Si vero filii. Argumente ab annexis vel

consequentibus ducto probat, in eo constare salutem,

si patrem habeamus Deum. Filiis destinata est

haereditas : quando igitur nos sibi in filios Deus

adoptavit, simul haereditatem quoque destinavit

nobis. Deinde subindicat qualis sit haereditas, nempe

coelestis, ideoque incorruptibilis et aeterna, et qualis

in Christo manifestata fuit. Qua manifestatione

et omnis incertitudo tollitur, et commendatur • haereditatis

excellentia, quam participants cum ipso

Dei unigenito. Quamquam Pauli consilium est, ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!