12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

IV PROLEGOMENA.

tum temporis Argentorati degentem, d. d. 5. Sept. 1539 (N. 182. Tom X. 368) ubi scribit: Commentarium

in Ep. ad Romanos curabis ad nos perferri, si iam ut accepimus excudendum curasti. De Corinthiis

Valerandus Pollanus d. d. 16. Kal. Dec. 1545 ex Argentorato (N. 729. Tom. XII. 216) haec habet :

Wendelinus negat posse quod petis de commentariis ad Corinthios praestare. 8i per nostrum JBalduinum

misisses nihil erat facilius: sed in sequentes nundinas poterit res perßci. Et simul in utramque, quod multi

optant. Nunquam puto quidquam ardentioribus votis expetitum. Omnes docti, quoties me conveniunt, rogant

quando tandem ilia sint habituri.

Secunda ad Corinthios habuit sua singularia fata. Schedae Calvini, postquam iam in gallicum

sermonem translatae fuerunt Genevae, per aliquod tempus, nescio quo casu, deperditae sunt, ita ut de

illis recuperandis ipse fere desperaverit. Ita factum est ut editio gallica latinam praecesserit, ut infra

videbis. Vide Epistolas 816 et sequentes usque ad 826, ad. a. 1546. Idem colliges ex Ep. ad Fallesium

N. 852. d. d. 16. Nov. 1546 (Tom. XII. 423) : Si la guerre ne donnait feries aux presses, i'eusse envoyé à

Vendélin les Galatiens, mais puis que les Corinthiens demeurent là au coffre (id est, delitescunt alicubi pro

tempore), ie n'ay que faire de me haster. Patet etiam, tarn ex his quam ex aliis epistolis, interpretationem

quatuor epistolarum simul editarum, nempe ad Galatas, Ephesios, Philippenses et Colossenses, lentius

processisse. Farello scribit initio Septembris 1546 (N. 826. Tom. XII. 380): Epistolae ad Galatas vix

dimidium caput potui perficere, quamdiu ita fui praepeditus. Et Dominae de Falais d. d. 19. Oct. eiusdem

anni (N. 840. Tom. XII. 401) : Si Dieu me fait la grace d'achever Vepistre aux Galatiens, qui doit estre en

brief etc. De eodem volumine tandem a. 1548 d. 2. Martii Tossanus ad Calvinum (N. 1001. Tom. XII.

668) : Quod ad commentarios tuos attinet, eos animo vehementer aequo et grato accepit III. Princeps noster,

seque diligenter lecturum spopondit, et aliquam erga te animi gratitudinem aliquando ostensurum.

De commentario in Epistolas ad Timotheum exstat testimonium Bullingeri qui d. 6. Dec. 1548

(N. 1104. Tom. XIII. 116) ad Calvinum haec scribit: Egi gratias pro commentariis tuis in Ep. ad

Timotheum. Postulavi mutas et alios in Ep. secundum ad, Corinthios, ad Galatas, Philippenses, Colossenses,

Thessalonicenses, secundam ad Timotheum et Titum. Non ita impudens sunt ut cupiam illos mihi donari,

sed libenter numerabo pretium una cum maximis gratiis. Valde enim tuis délector. Cui Noster d. d. 21. Ian.

1549 (N. 1129. Tom. XIII. 165): Commentarios meos in quinque epistolas (seil. 2. Cor.—Coloss.) iam pridem

habuisses, nisi putassem istic prostare. Quia autem rari Mnc ad vos nuncii commeant, sumptuosior ne tibi

vectura esset timui quam ipsa emptio. Mitto nunc in secundam ad Corinthios et quatuor proxime sequentes.

In Epistolam ad Titum et duas ad Thessalonicenses nihil dum edidi. Ex Bullingeri verbis supra descriptis

efficies, ilium rel exemplar nondum absolutum commentarii in epistolas ad Timotheum accepisse, vel quod

acceperat satis negligenter inspexisse, quandoquidem secundam epistolam adhuc desiderat.

Epistolae ad Hebraeos gallicam versionem iam d. d. 9. lui. 1549 (N. 1223. Tom. XIII. 325)

Calvinus testatur presse sequutam esse latinam editionem. Epistolas ad Thessalonicenses initio a. 1550

(N. 1339. Tom. XIII. 516) Spina Cal vino desideratissimas commendat: Te, ait, tuamque operam postulant,

ut veniant in lucem et a nobis conspici possint.

De prima editione compléta Calvinus ad Farelhim vergente Iulio 1550 (N. 1388. Tom. XIII.

606): Typographi nunc in Paulo festinant, sed vereor ne serius coeperint quam qportuerat. Sac hyeme, ut

spero, Epistolae catholicae imprimentur. Huic primae editioni praefatus est Beza demum Kal. Oct. 1551

cuius scriptum edidimus T. XIV. 182. N. 1533. De versione gallica horum commentariorum in Thesanro

nihil amplius legitur, ita ut de partibus autoris in ea condenda minime constet. In Actis Senatus

Genevensis mentio fit privilegii Laurentio de Normandia concessi de altera editione gallica anni 1560.

Vide Tom. XXI. 731. ad d. 2. et 10. Maii eius anni. De Homiliis ne ypù quidem.

• 9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!