12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPUT I.

1. Paulus servus Iesu Christi, vocatus apostolus,

sélectus in evangélium Dei, .2. quod ante promiserat

per prophetas suos in scripturis Sanctis 3. de filio

suo, qui factus est e semine David secundum carnem,

4. declaratus filius Dei in potentia, per spiritum

sanctificationis, ex resurrectione mortuorum, Iesu

Christo domino nostro: 5. per quern accepimus gratiam

et apostolatum in obedientiam fidei inter omnes

gentes, pro nomine ipsius, 6. inter quas estis etiam

vos, vocati Iesu Christi: 7. omnibus qui Bomae estis,

dilectis Deo, vocatis Sanctis: gratia vobis, et pax a

Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo.

1. Paulus. De nomine Pauli subticerem pror-

6us: quando res non eius est momenti quae diu nos

morari debeat: et nihil afferri potest quod non sit

apud alios interprètes decantatum : nisi et levi opera

satisfacere aliis liceret, sine magno aliorum fastidio:

brevibus enim perstringetur haec quaestio. Qui

nomen hoc apostolum sibi adscivisse putant tanquam

trophaeum subiugati Christo Sergii proconsulis, a

Luca (Act. 13, 7. 9) ipso confutantur, qui ante illud

tempus ita fuisse vocatum ostendit. Nee mihi fit

verisimile, fuisse illi inditum ex quo Christo nomen

dedit. Quod Augustine placuisse hoc tantum nomine

puto, ut argute philosophandi occasionem arriperet,

dum ex superbo Saule parvulum Christi

discipulum factum disserit. Probabilior Origenis

sententia, qui binomium fuisse iudicat. Non enim

a specie veri abhorret, nomen Saulis gentilitium

illi a parentibus fuisse impositum, quod religionom

et genus indicaret: superadditum alter um Pauli,

quod ius romanae civitatis testaretur: quod scilicet

neque hunc honorem, qui tuno magno aestimabatur,

obscurari in ipso vellent: neque tanti ducerent ut

israelitici generis notam induceret. Pauli vero

nomen frequentius in Epistolis ideo forte usurpavit,

quod apud ecclesias quibus scribebat magis erat

célèbre et usitatum, magis gratiosum in romano

imperio, in eius cognatione minus cognitum. Neque

enim illi negligendum fuit, ut supervacuam suspicionem

fugeret et odium, quo tunc iudaicum nomen

laborabat apud romanos et provinciales: atque a

rabie suorum inflammanda abstineret sibique caveret.

Servus Iesu, etc. His titulis se insignit, quo

doctrinae autoritatem conciliet. Idque facit bifariam:

primo, dum vocationem suam in apostolatum

asserit: deinde ubi earn ab ecclesia romana non

alienam docet. Utrumque enim magni referebat,

ut Dei vocatione apostolus haberetur, ut sciretur

ecclesiae quoque romanae destinatus. Hinistrum

ergo Christi, et ad munus apostoli vocatum se dicit:

quo significet, non temere se illuc irrupisse. Continuo

post 1 ) selectum se dicit: quo melius confirmée,

non se quemlibet esse ex populo, sed eximium Domini

apostolum. Quo etiam sensu 2 ) a genere ad

speciem inferiorem prius descenderat 3 ) : quandoquidem

apostolatus ministerii est species. Nam*) quisquis

docendi munus sustinet, inter Christi servos censetur:

sed apostoli gradu honoris inter alios omnes

longe excellunt. Selectio autem ista quam deinde 5 )

commémorât, fin em simul et usum apostolatus exprimit.

Voluit enim breviter indicare quorsum vocatus

ad istam functionem foret. Ergo quod se

praedicat servum Christi, hoc habuit cum universis

doctoribus commune. Apostoli titulum sibi vendicando

aliis se anteponit : sed quia nihil autoritatis

meretur qui sponte se ingeret, se a Deo institutum

admonet. Ita sensus erit: Paulum esse Christi ministrum,

nee quemlibet, sed apostolum, idque Dei

vocatione, non temerario conatu. Turn sequitur

clarior explicatio muneris apostolici, nempe quod

ordinatus sit in evangelii praeconium. Neque enim

iis assentior, qui earn de qua loquitur vocationem

ad aeternam Dei electionem referunt: segregationem

intelligunt, vel illam ab utero matris, de qua meminit

ad Galatas (1, 15), vel qua gentibus esse destinatum

refert Lucas. Simpliciter enim se Deum

habere autorem gloriatur, ne quis eum privata audacia

sibi honorem sumere putet. Hie observandum,

non omnes esse verbi ministerio idoneos, in quo requiritur

specialis vocatio. Imo eis, qui sibi maxime

idonei videntur, curandum ne sine vocatione se proripiant.

Porro qualis sit apostolorum vocatio, qualis

episcoporum, alibi videbitur. Notandum etiam,

') Quum.

2 ) Et simul.

3 ) descendit: apostolus enim,

4 ) Quia.

5 ) continuo post.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!