12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

275 EPIST. PAULI AD ROMANOS 276

pere quae officii sunt, ut propria virtute freti

ad obsequium nos accingamus: sed praecipere

quae gratiae suae auxilio indigent, ut nos ad precandi

Studium exstimulet. Deum vero spei quum

dicit, respieit ad proximum versum : ae si diceret :

ille ergo Deus, in quo speramus, pariter omnes impleat

vos gaudio, id est alaoritate conscientiae: deinde

unitate et concordia, idque credendo: quia ut Deo

probetur pax nostra, pura et intégra fide simul devinctos

esse convenu. Si quis èv tip raaxeùeiv accipere

malit positum pro elç xb, sensus erit, ut pacem suam

conférant ad credendum. Tunc enim rite ad fidem

comparati sumus, quando placidi et unanimes 1 ) libenter

amplectimur quod docet. Rectius tarnen est, fidem

idea paei coniungi et gaudio, quia vinculum est sanctae

ac legitimae concordiae piique gaudii fultura.

Quamquam et pax intelligi posset, quam quisque

intus habet cum Deo: sed contextus ad priorem

expositionem nos magis ducit. Addit praeterea, quo

abundetis in spe: quia sic etiam in nobis spes

confirmatur et augetur. Particula per potentiam

spiritus 8ancti dénotât*), omnia ilia esse divinae

benignitatis dona: et vocabulum potentiae suam

habet emphasim ad commendandam mirificam istam

virtutem, qua in nobis spiritus fidem, spem, gaudium,

et pacem operatur.

14. Persuasus autem sum. Occupatio est, vel

concessionis species ad placandos Romanos, si tot ac

tarn anxiis admonitionibus se perstringi existiment,

atque ita sibi fieri iniuriam. Excusat ergo quod

ausus fuerit doctoris et hortatoris personam inter

eos suscipere: ac se id fecisse dicit, non quia eorum

vel prudentiae, vel benignitati, vel constantiae diffideret,

sed quia ex officio cogeretur. Sic enim omnem

temeritatis invidiam amolitur, quae in eo potissimum

est, si quis ingerit se in alienum officium,

vel ea tractat, quae sibi non conveniunt. In quo

videre est singularem sancti pectoris modestiam, cui

nihil gratius fuit quam nihili haberi, modo autoritatem

haberet doctrina quam praedicabat. Multum

in Romanis erat arrogantiae, nomen urbis etiam

infimo8 ex plebe inflabat : ut aegre alienigenam, imo

barbarum et Iudaeùm ferrent doctorem. Cnm hoc

fastu non vult Paulus suo privato nomine certare:

sed eum tamen quasi demulcendo subigit, quum se

pro apostoli officio suscipere has partes testatur.

Pleni sitis bonitate, referti omni cognitione. Duae

mqnitoris praecipuae sunt dotes, humanitas quae et

illius animum ad iuvandos consilio suo fratres inclinet,

et vultum verbaque comitate temperet: et consilii

dexteritas, sive prudentia, quae et autoritatem

illi conciliet, ut prodesse queat 8 ) auditoribus ad quos

!) Domino in obedientiam verbi sui nos addicimus

2 ) posita est ad denotandum

3 ) us qui audiunt.

diriget sermonem. Nihil enim magis contrarium fraternis

monitionibus quam malignitas et arrogantia,

quae facit ut errantes fastuose contemnamus et ludibrio

habere malimus quam corrigere. Asperitas

quoque si aut in verbis aut in vultu appareät, fructum

adimet monitionibus. Porro ut tarn hum an itatis

affectu quam comitate praestes, non eris tamen

ad monendum idoneus, nisi prudentia rerumque usu

polleas. Utramque ergo facultatem tribuit Romanis,

illis reddens testimonium quod ipsi sibi ad mutuas

cohortationes sine alterius auxilio sufficiant. Fatetur

enim abundare et benignitate et peritia: unde

sequitur, illos valere ad exhortationem.

15. Audacius autem scripsi vobis. Sequitur excueatio,

in qua afferenda ut modestior sit, per modum

concessionis, confidenter se fecisse dicit, quod interpoauerit

se in ea re quam ipsi per se exsequi poterant:

sed audaciam hanc se sumpsisse addit pro

muneris sui necessitate, quia sit evangelii minister

in gentes: ideoque illos praeterire non potuerit, qui

in gentium numéro erant. Sic tamen se demittit, ut

muneris sui praestantiam efferat. Gratiam enim Dei

obiiciens, qua in gradum honoris evectus fuerat, quod

pro munere apostolico gerit contemni non patitur.

Praeterea se doctoris partes usurpasse negat, sed

monitoris: cuius officium est revocare in memoriam,

quae alioqui non sunt incognita.

16. Consecrans evangelium. Sic malo quam quod

Erasmus initio reddiderat administrans. Nihil enim

certius est quam Paulum hie ad sacra mysteria alludere,

quae a sacerdote peraguntur. Facit ergo se

antistitem vel sacerdotem in evangelii ministerio,

qui populum, quern Deo acquirit, in sacrificium offerat:

atque hoc modo sacris evangelii mysteriis

operetur. Et sane hoc est christiani pastoris sacerdotium,

homines in evangelii obedientiam subigendo

veluti Deo immolare: non autem, quod

superciliose hactenus papistae iactarunt, oblatione

Christi homines reconciliare Deo. Neque tamen

ecolesiasticos pastores simpliciter hie vocat sacerdotes,

tanquam perpetuo titulo: sed quum dignitatem

efficaciamque ministerii vellet commendare

Paulus, hac metaphora per occasionem est usus.

Hic ergo finis sit evangelii praeconibus in suo munere,

animas fide purificatas Deo offerre. Quod postea

correxit Erasmus, sacrificans evangelium, non modo

improprium est, sed sensum quoque obscurat. Est enim

evangelium potius instar gladii, quo homines Deo in

victimas sacrificat minister. Subiungit, tales hostias

Deo acceptabiles esse: quod non tantum ad mioisterii

commendationem facit, sed etiam ad eximiam

eorum consolationem, qui se consecrandos tradunt.

lam quemadmodum veteres hostiae externis sanctificationibus

et lavacris Deo dicabantur: ita et istae

hostiae consecrantur Domino per spiritum sanctitatis,

cuius virtute intus opérante segregantur ab

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!