12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

27 EPIST. PAULI AD ROMANOS 28

deiiciat praecipites. Ac similitudmem vitiorurn, quibus

laborant cum impietate comparando, cuius eos

supra accusavit, probat eos ita poenas iusto Dei

iudicio pendere. Nain quum nihil potius sit nobis

nostro honore, haec summa est caecitas, ubi non

dubitamus in nos ipsos esse contumeliosi. Quare

convenientissima est poena irrogato divinae maiestati

probro. Id unum exsequitur usque ad finem

capitis, sed variis modis agitât, quod res indigebat

multa amplificatione. Hoc est igitur in summa quod

contendit, hinc apparere, non esse excusabilem

hominum erga Deum ingratitudinem, quod certis

documenti8 iram Dei saevire in se produnt. Nunquam

enim in tarn foedas cupiditates, belluarum

more, provolverentur, nisi infestum adversumque

sibi haberent Dei numen. Quum ergo passim

abundent pessimis flagitiis, exstare in illis colligit

divinae uitionis testimonia. Iam si haec nunquam

temere aut inique saevit, sed moderationem aequitatis

semper tenet: inde constare innuit quam certum

omnibus impendeat, nee minus iustum exitium.

De modo, quo Deus hominem in vitium tradit, minime

necessarium hoc loco texere longam quaestionem.

Oertum quidem est, non sinendo tantum et

connivendo ilium permittere homines prolabi : sed

iusto iudicio sie ordinäre, ut tum a propria concupiscentia,

tum a diabolo in eiusmodi rabiem agantur

et ferantur 1 ). Ideo tradendi voce utitur, ex

perpetuo scripturae more: quam vocem nimis violenter

torquent qui sola Dei permissione in peccatum

agi nos putant. Nam ut minister irae Dei est

Satan et quasi carnifex, ita non dissimulatione, sed

mandato iudicis in nos armatur. Neque tarnen ideo

aut crudelis Deus, aut nos innoxii, quando aperte

ostendit Paulus, nos non aliter addici in eius potestatem,

quam si tali poena digni simus. Tantum id excipiamus,

peccati causam a Deo non provenire: cuius

radices in peccatore ipso perpetuo resident. Illud

enim verum esse oportet: Perditio tua, Israel: in

me tantummodo auxilium tuum. Quum cordis humani

cupiditates cum immunditia coniungit, tacite

innuit quos partus cor nostrum generet, ubi semel

relictum est sibi. Particula, in se ipsis, emphaseos

non caret: significantius enim exprimit quam

profundas et ineluibiles ignominiae notas corporibus

suis inusserint.

25. Qui transmutaverunt. Rationen), licet aliis

verbis, non tarnen diversam a supradieta repetit:

quo melius animis infigat. Dum Veritas Dei in

mendacium mutatur, obliteratur eius gloria: iustum

est igitur, omni genere ignominiae eos respergi qui

et suum Deo honorem detrahere, et probrum irrogare

conati sunt.

Et coluerunt. Ut duo verba uni syntaxi adap-

») exagitentur. ') derivetur et

tarem, sic reddidi. Idololatriae flagitium proprie

notât. Creaturae enim dari honor, religionis causa,

non potest quin a Deo indigne et per sacrilegium 1 )

transferatur : frustraque excusatur propter Deum

imagines coli: quando hune cultum non agnoscit,

nec sibi acceptum fert Deus. Et omnino tune non

colitur verus Deus, sed factitius, quem sibi caro

somniavit. Et quod subditur qui estbenedictus,

in maiorem idoloatrarum ignominiam dictum

interpreter, in hune sensum, Quem solum

honorari, adorarique oportuit, et cui fas non fuit

quidquam vel minimum auferri.

26. Prqpterea tradidit illos Deus. Telut interposita

parenthesi redit ad id quod prius coopérât

de ultione Domini: ac primum specimem affert in

horrendo facinore praeposterae veneris: unde constat

non prostitutos modo fuisse in beluinas cupiditates,

sed infra bestias prorupisse, quum totum

naturae ordinem everterint. Deinde enumerat longam

vitiorum seriem, quae quum saeculis omnibus

exstiterunt, turn vero passim regnabant licentissime.

Nec refert quod non laborabant singuli tanta vitiorum

colluvie: nam in vuigari hominum turpitudine

taxanda satis est, si ad unum omnes recognoscere

aliquem naevum coguntur. Sic ergo habendum

est, Paulum hic ea flagitia perstringere, quae et

saeculis omnibus vulgaria fuerant, et ea potissimum

aetate erant passim conspicua. Nam ilia, quam

brutae peeudes abominantur, spurcitia mirum quantopere

tum divulgata esset: alia vero popularia

erant. Deinde eum cataloguai scelerum recensere,

in quo Universum hominum genus comprehendatur.

Nam etsi non omnes vel homieidae sunt, vel fures,

vel adulter! : nemo est tarnen qui non deprehendatur

aliquo vitio inquinatus. Passiones ignominiae

vocat, quae hominum etiam opinione sunt pudendae.

Respondent autein Dei inhonorationi.

27. Quam deeuit erroris mercedem. Excaecari

enim merentur, ut obliviscantur sui, nec quid sibi

conveniat videant, qui ad oblatam Dei lucem oculos

clauserunt sua malignitate, ne gloriam eius conspicerent:

denique ut caecutiant in meridie, quos non

puduit exstinguere (quantum in se erat) Dei gloriam,

quae sola nos illustrât.

28. Et quemadmodum non probaverunt. Observanda

in verbis allusio, quae aequam peccati et poenae

relationem eleganter indicat. Quia non probaverunt

permanere in Dei cognitione, quae sola mentes

nostras ad rede sapiendum dirigit, perversam illis

mentem dedit Dominus, quae nihil iam probare

posset. Quod autem ait non probasse, perinde est

ac si diceret, cognitionem Dei non esse persequutos

quo debuerant studio, sed cogitationem potius suam

data opera a Deo avertisse. Signifioat ergo eos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!