12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

185 CAPUT IX. 186

ad mortem destinati sint qui pereunt. Quare

apostolus rursum descendit ad anthypophoras, quia

videbat impioruni ora non posse contineri quin

plenis buccis Dei iustitiam allatrarent. Ac eorum

quidem affectum eleganter exprimit. Nam propria

defensione non contenu, Deum suo loco reum

8ubiiciunt: deinde postquam damnationis suae culpam

in eum derivarunt, adversus tantam eius potentiam

indignantur. Coguntur quidem dare manus,

sed frementes, quod resistere nequeant 1 ): ac damnationem

8 ) tribuentes tyrannidis quodammodo insimulant.

Sicuti sophistae in scholis suis de absoluta (quam

vocant) eius iustitia perinde garriunt ac si iustitiae

suae oblitus vim sui imperii, perverse omnia miscendo,

experiri vellet. Sic igitur hoc loco 3 ): Quid

habet causae cur nobis irascatur? quum nos tales

formaverit, quum pro suo nutu agat quo libuerit:

quid aliud nos perdendo quam opus suum in nobis

ulciscitur? Neque enim nostrum est cum eo belligerare:

ut maxime repugnemus, ipse tarnen superior

evadet. Ergo et iniquum erit iudicium, si nos

perdat: et effraenis est potestas, qua nunc in nos

abutitur. Quid autem ad haec Paulus?

20. 0 homo, tu qui es. Quia graece participium

habetur, potest etiam legi in praesenti, qui disceptàs,

vel contendis, vel litigas ex adverso: quia hoc

graeca voce exprimitur, in nunc sensum : Tu qüis es,

qui disceptationem cum Deo suscipis: sed non multum

diverso sensu. Hac priore responsione nihil

aliud quam improbitatem illius blasphemiae retundit

argumento ab hominis conditione sumpto. Alteram

mox subiiciet, qua Dei iustitiam ab omni criminatione

vendicabit. Hoc quidem patet, nullam Dei arbitrio

causam superiorem adduci. Quum in promptu

solutio esset, ex iustis rationibus pendere discrimen:

cur hoc compendio non usus est Paulus, sed Bei voluntatem

in summo gradu locavit, ut nobis pro causis

omnibus una sufficiat ? Certe si falsa fuisset obiectio,

Deum reprobare vel eligere pro suo arbitrio quos vel

favore non dignatur, vel quos gratuito amat, refutatio

non fuisset a Paulo neglecta. Obiiciunt impii, reatu

eximi homines, si in eorum salute vel exitio primas

partes tenet Dei voluntas. An negat Paulus? imo

sua responsione confirmât, Deum quod visum est de

hominibus statuer e: frustra tarnen ac furiose insurger e

homines ad litigandum, quia figmentis suis Deus

quamcunque voluerit sortem iure suo assignat. Qui

vero destitutum ratione Paulum ad obiurgationem

confugisse aiunt, gravem spiritui sancto contumeliam

irrogant. Nam quae ad Dei aequitatem asserendam

l _) Quemadmodum videmus in Saule exemplum. Non sine

ingenti indignatione audit regnum sibi ereptum iri e manibus,

sed exprobrandi causa respondet: Dominus est, faciat quod

•visum fuerit.

2 ) lege: dominationem, quod im plerisque editionibus exstat.

3 ) adde: impii, quod perperam omissum est.

Ccdvini opera. Vol. XLIX.

factura eranf, et ad manum illi suppetebant, initio

producere noluit, quia apprehendi non poterant.

Imo et secundam ratioaem sic temperabit ut non

plenam defensionem susoipiat: sed ita Dei iustitiam

demonstret, si religiosa humilitate et .reverentia a

nobis expendatur. Quod ergo maxime conveniebat,

monet hominem suae conditionis, ac si diceret:

Quum homo sis, terram ac cinerem te agnoscas: cur

ergo contendis cum Domino de re, cui intelligendae

nequaquam par es? In summa, non quod dioi

poterat, sed quod ruditati nostrae expediebat, attulit

apostolus. Fremunt superbi Jwmines, quod Paulus

arcano Dei consüio reprobari vel eligi homines non

negans, causam nullam afferat, saneti 1 ) vero spiritus

Dei ratione destüutus obmutescat: ac non potius suo

silentio moneat, mysterium quod non capiunt mentes

nostrae, reverenter adorandum, atque ita curiositaiis

humanae proterviam compescat. Sciamus itaque Deum

a loquendo non alium in finem supersedere, nisi quia

immensam sapientiam suam modulo nostro comprehendi

non posse videt, ideoque infirmitati nostrae parcens

ad modestiam et sobrietatem nos invitât.

Num dicet fictile. Videmus hue Paulum semper

insistere, ut voluntas Dei, quamquam nos lateat eius

ratio, iusta habeatur. Fraudari enim suo iure ostendit,

nisi de suis creaturis libère statuât quod visum

est. Durum hoc multorum auribus videtur. Sunt

etiam qui Deum magno probro exponi causantur si

taie ei defertur arbitrium. Quasi vero cum suo fastidio

meliores sint theologi quam Paulus, qui liane statuit

humilitatis regulam fidelibus, ut Dei potentiam suspiciant,

non autem aestiment e suo iudicio. Appositissima

autem similitudine istam cum Deo litigandi arrogantiam

reprimit, in qua videtur allusisse potius ad

les. 45, 9, quam ad 1er. 18, 6. Nihil enim apud

Ieremiam docetur quam Israelem esse in manu

Domini, ut possit propter eius scelera ipsum penitus

conterere, non secus ac figulus vas testaceum. At

Iesaias altius'conscendit: Vae, inquit, qui contradicit

fictori suo, testae nimirum cum figulo luti contendenti.

Numquid diect lutum figulo suo, quid

facia ? etc. Ft certe non est cur se testaceo vasi praeferai

mortalis homo ubi se cum Deo comparât. Neque

tarnen valde in applicando ad praesentem causam

testimonio illo laborandum est: quando Paulus alludere

duntaxat ad prophetae verba voluit, quo plus

ponderis haberet similitude

21. Annon habet potestatem figulus? Ratio cur

non debeat figmentum cum fictore suo contendere:

quia fictor nihil facit nisi ex iure suo. Per vocem

potestatis non intelligit suppetere virtutem ac robur

figulo ut pro libidine agat: sed optimo iure hanc

facultatem ei competere. Neque enim vult Deo

asserere potestatem aliquam inordinatam: sed quae

') lege: quasi

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!