12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

15 EPIST. PAULI AD ROMANOS 16

tur sollicitudo, illud desiderium certa sunt dilectionis

signa: quia nisi ab eo oriantur, esse nunquam

possunt. Quoniam 1 ) autem expedire noverat ad

stabiliendam praedicationi suae fidem, Romanos de

sua sinceritate bene esse persuasos: iuramentum

adhibuit, necessarium remedium quoties oratio, quam

firmam ac indubitatam esse operae pretium est, incertitudine

vacillât. Nam si iuramentum nihil aliud

est quam Dei attestatio ad sermonis nostri confirmationem,

stultissime quis infitietur iurasse apostolum.

Neque tarnen Christi interdictum transgressu8

est. Unde constat non fuisse Christi consilium

(ut superstitiosuli Anabaptistae somniant)

abolere in totum iuramenta, sed potius ad veram

legis observation em revocare. Lex autem permisso

iuramento periurium modo et supervacuum iusiurandum

damnât. Ergo si volumus rite iurare, iusiurandi

sobrietatem ac religionem, quae in apostolis

apparet, imitemur. Quo autem formulam istam intelligas,

scito Deum ita appellari testem, ut simul

ultor advocetur, si fallimus. Quod alibi Paulus exprimit

his verbis: Testis mihi Deus in animam meam

(2. Cor. 1, 23).

Quem eolo in spiritu rneo. Quia profanis hominibus,

qui Deo iîludunt, eius nomen non minus secure

quam fernere obtendere maris est, hie suam pietatem

commendat Paulus ut fidem sibi conciliet. Nam apud

quos viget Dei timor et reverentia, M falsô iurare

horrebunt. Porro spiritum suum opponit externae

larvae. Nam quia multi se falso venditant pro

Dei eultoribus, et tales in speciem apparent, testatur

se ex animo Deum colère. Forte etiam ad

veteres caeremonias respexit, quibus solis Dei cultum

aestimabant Iudaei. Significat ergo, etiamsi

exercitium illud non habeat, se nihilominus integrum

esse Dei eultorem: sicut ad Philip. 3, 3: Nos sumus

vera circumeisio qui spiritu Deo servimus, et non

gloriamur in carne. Itaque se gloriatur Deum

colère sincera animi pietate, quae vera est religio

eultusque legitimus. Referebat autem (ut nuper

dixi), quo maiorem haberet certitudinem iusiurandum,

ut Paulus suam in Deum religionem testaretur.

Impiis enim periurium lusus est, quod pii gravius

mille mortibus exhorrent. Fieri enim nequit quin

ubi est serius Dei timor, talis quoque sit nominis

eius reverentia. Ergo perinde est ac si diceret

Paulus, scire se quanta sit iurisiurandi sanctitas et

religio, neo se temere, ut profani homines soient,

Deum advocare testem. Atque ita suo exemplo

docet, quoties iuramus, talem pietatis significationem

dandam a nobis esse, ut Dei nomen, quod dictis

nostris interponimus, suum pondus habeat. Deinde

a signo probat, quomodo Deum non ficte colat,

nempe ministerio suo. Erat enim amplissimum

') Quando.

illud specimen, esse hominem Dei gloriae deditum,

qui abnegato se ipso quaslibet diffîcultates ignominiae,

egestatis, mortis, odiorum obire non dubitaret

pro exaltando Dei regno. Quidam accipiunt

hanc particulam, quasi voluerit Paulus cultum ilium,

quo se prosequi Deum dixerat, ex eo commendare,

quod evangelii praescripto respondeat. Certum est

autem spiritualem Dei cultum in evangelio nobis

praecipi. Sed prior interpretatio longe melius quadrat,

nempe quod suum Deo obsequium addicat in

evangelii praedicatione. Distinguit se tarnen interim

ab hypocritis, quibus aliud est propositum quam

Deo servire: ut plerosque ambitio aut aliquid tale

impellit, multumque abest ut omnes ex animo et

fideliter in eo munere se gérant. Summa est, quod

sincere Paulus in docendi officio versatur: quia

circumstantia, quod de sua pietate dixit, ad praesentem

causam accommodât. Sed hinc colligimus

utilem doctrinam, quae evangelii ministris non parum

animi addere debet, quum audiunt se cultum Deo

gratum et pretiosum impendere evangelium praedicando.

Quid enim est quod eos impediat, ubi Deo

sciunt laborem suum placere et probari, ut eximius

etiam cultus censeatur? Porro evangelium filii Dei

vocat, quo Christus illustratur, signatus in hoc a

patre, ut, dum ipse glorificatur, patrem vicissim

glorifiée t.

Ut continenter. Maiorem exprimit adhuc amoris

vehementiam ex ipsa orandi assiduitate. Magnum

enim erat, nullas preces ad Dominum fundere ubi

non faceret eorum mentionem. Quo autem clariorem

habeamu8 sensum, ego vocem rccevtoxe vice nominis

accipio, ac si dictum foret: In omnibus meis orationibus,

seu quoties precibus Deum appello, adiungo

vestri mentionem. Loquitur autem non de qualibet

Dei invocatione, sed de precationibus illis, quibus

dum sancti vacare volunt, sepositis curis omnibus

in eas totum Studium intendunt. Saepe enim potuit

in hoc aut illud votum subito erumpere, ut tarnen

Romani in memoriam illi non venirent: sed quoties

ex professo et quasi meditatus Deum orabat, illorum

quoque habebat rationem inter alios. De precationibus

ergo peculiariter loquitur, ad quas sancti

destinato se componunt: quemadmodum videmus

Dominum ipsum talibus secessum quaesiisse. Simul

tarnen innuit quam frequens, vel potius oontinuus in

illis fuerit, dum ait indesinenter se incubuisse.

10. Postulans si quo modo. Quia verisimile

non est, eius bonis ex animo nos studere, quem non

simus parati nostra quoque opera adiuvare; ppstquam

suam in commendanda eorum salute sollicitudinem

praedicavit, nunc addit se alio quoque

argumento suum amorem coram Deo testari, postulando

scilicet ut usui esse posait. Quare ut habeas

plenum sensum, lege haec verba perinde ac si interposita

esset dictio etiam: postulans etiam si

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!