12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

19 EPIST. PAULI AD ROMANOS 20

Deinde 1 ) rudes minime aut esse arcendos ab hac

schola, aut ipsos inani formidine debere refugere.

Nam si illis debuit Paulus, ac optimae fidei debitor

fuisse credendus est, persolvit nimirum quod debebat.

Quare hie reperient cuius fruendi oapaees erunt.

Habent et bic regulam omnes doctores quam sequantur,

hoc est ut rudibus quoque et idiotis modeste

se et comiter attemperent. Hinc fiet ut aequiore

animo perferant plurimas ineptias, et innumera prope

fastidia dévorent, quibus alioqui possent suecumbere.

Sic tarnen meminerint se stultis esse obstrictos,

ut eorum stultitiam immodica indulgentia non

foveant.

15. Ita quantum in me est. Concludit quod

kactenus dixerat de suo desiderio. Quoniam officii

sui esse videret, inter eos evangelium spargere ad

fruetum Domino colligendum : cupere se Dei vocationi

sati8facere quatenus a Domino permitteretur.

16. Non enim pudet me evangélii Christi : quandoquidem

potentia est Dei, in salutem omni credenti:

Iudaeo primum, deinde Gtaeco. 17. Nam iustitia

Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum

est: Iustus ex fide sua vivet.

16. Non me pudet. Prolepsis est, qua ludibria

impiorum se non morari praedicit. In qua tarnen

obiter transitu m sibi facit ad commendandam evangélii

dignitatem, ne contemptibile Romanis foret.

Innuit quidem, ipsum coram mundo esse contemptibile,

dum ait se non pudefieri. Atque ita iam eos

praeparat ad ferendam crucis Christi contumeliam,

ne minoris aestiment evangelium dum sannis et opprobriis

impiorum obnoxium videbunt: sed ex adverso

demonstrat quantum habeat excellentiae apud fidèles.

Primum si magnifieri debet a nobis Dei potentia,

ea elucet in evangelio-. Si bonitas digna est quae

expetatur et amotur, evangelium est eius bonitatis

instrumentum. Merito ergo et colendum et honorandum

est, siquidem potentiae Dei debetur veneratio:-

quatenus vero saluti nostrae servit, amabile

nobis esse oportet. Observa autem quantum verbi

ministerio tribuat Paulus quum testatur Deum illic

6uam ad salvandum virtutem exserere. Non enim

de arcana aliqua revelatione, sed vocali praedicatione

hic loquitur. Unde sequitur, eos quasi data opera

respuere Dei virtutem: et liberatricem eius manum

procul a se repellere, qui se a praedicationis auditu

subducunt. Verum quia non operatur in omnibus

efficaciter, sed tantum ubi spiritus interior magister

cordibus illucet: ideo subiieit omni credenti.

Offertur quidem evangelium omnibus in salutem:

sed non ubique apparet eius potentia. Quod autem

impiis est odor mortis, id non tarn ab eius natura

*) Add. nee.

provenit, quam eorum malitia. 1 ) Salutem unam

demonstrando, omnem aliam fiduciam praeeidit. Ab

unica salute illi dum se subducunt, quandam sui

interitus 2 ) manifestationem in evangelio habent. Ergo,

quum evangelium omnes ad salutem indifferenter

invitet, proprie vocatur salutis doctrina. Christus

enim illic offertur, cuius proprium munus est servare

quod perierat. Qui autem servari ab eo recusant,

iudicem experiuntur. Caeterum passim in

scripturi8 salutis vocabulum simpliciter opponitur

exitio. Itaque dum nominatur, qua de re agatur

videndum est. Quum ergo evangelium liberet a

ruina et màledictione 3 ) aeternae mortis, salus eius est

vita aeterna.

Iudaeo primum et Graeco. Sub Graecorum

nomine gentiles omnes nunc comprehendit, quemadmodum

ex comparatione liquet, in qua sub duobus

membris universos homines voluit complecti. Hanc

vero gentem verisimile est potissimum delegisse ad

alias nationes designandas, quia prima post Iudaeos

in evangelici foederis communionem adscita fuerat:

deinde quia propter viciniam et linguae celebritatem

Iudaeis notiores erant Graeci. Est ergo synecdoche,

qua generaliter gentes coniungit Iudaeis in evangelii

partieipatione: neque tarnen Iudaeos gradu et ordine

suo depellit, quando erant primi in promissione et

vocatione. Ideo suam illis praerogativam servat:

sed gentiles continuo, licet inferiore gradu, consortes

adiungit.

17. Iustitia enim Dei. Explicatio est et confirmatio

superioris sententiae, evangelium scilicet esse

Dei potentiam in salutem. Si enim salutem quaerimus,

hoc est vitam apud Deum, quaerenda primum

est iustitia per quam illi reconciliati vitam 4 ), quae

in sola eius benevolentia consista, eo propitio obtineamus.

Nam ut a Deo amemur, prius iustos esse

necesse est: quum iniustitiam odio habeat. Significat

igitur, non aliunde nos salutem quam ex

evangelio consequi: quoniam non alibi suam nobis

iustitiam Deus patefacit, quae sola nos ab interitu

libérât. Haec autem iustitia, quae fundamentum

est salutis, revelatur in evangelio : unde evangelium

dicitur potentia Dei in salutem. Ita a causa ad

effectum ratiocinatur. Rursum nota quam rarum et

pretiosum thesaurum in evangelio nobis Dominus

conférât, nempe iustitiae suae communicationem.

Iustitiam Dei accipio, quae apud Dei tribunal approbetur:

quemadmodum contra hominum iustitiam

vocare solet, quae hominum opinione habetur et

censetur iustitia, licet fumus tantum sit. Non tarnen

dubito quin Paulus ad multa vaticinia alludat, ubi

passim iustitiam Dei in futuro Christi regno spiritus

1 ) nequitia.

2) suae confusionis.

3) confdsione et raina.

"•) in eius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!