12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

537 CAPUT XV. 538

nempe, quia animae poet mortem sunt superstites.

Proinde quidam totam Pauli disputationem, quae

hoc capite habetur, ad animarum immortalitatem

extendunt. Ego vero sicuti in medio relinquo quis

fuerit Gorinthiorum error: ita adduci nequeo ut

Pauli verba alio transferam quam ad resurrectionem

carnis. Maneat igitur fiium, nonnisi de ipsa tractari

hoc capite. Et quid, si eo usque pervaserat

impietas Hymenaei et Phileti, qui dicebant resurrectionem

iam esse factam, neque amplius illam

fore? quibus hodie quoque similes sunt furiosi quidam,

vel potius daemones a daemonibus obsessi,

qui se Libertinos vocant. Mihi certe vero propinquior

videtur haeo coniectura, fuisse delusos aliquo

figmento, quod illis spem futurae resurrectionis

excuteret: sicuti isti allegoricam resurrectionem

imaginando, veram illam, quae nobi promissa est,

tollunt. Utcunque res habuerit, horribile sane

exemplum est, ac portenti simile, qui a tarn praeclaro

magistro edocti fuerant, mox ad tarn crassos

errores potuisse deficere. Sed quid mirum? quum

in ecclesia israelitica Sadducaei profiteri auderent,

hominem nihil a pecude difFerre, quod pertinet ad

animae essentiam: nee felicitatem habere, nisi cum

belluis communem. Notemus tarnen eiusmodi excaecationem

iustum esse Dei iudicium, ut qui Dei

veritati non aoquieseunt, hue et illuc Satanae ludibriis

iactentur. Quaeritur autem cur in finem epistolae

reiecerit vel distulerit, quod reliquis omnibus

merito fuit praeferendum. Respondent quidam, hoc

factum ut memoriae altius infixum maneret. Ego

potius existimo Paulum de re tarn magna verbum

facere noluisse, donee suam autoritatem, quae apud

Corinthio8 nonnihil deieeta fuerat, asseruisset: et

eorum fastum cohibendo, sibi ipsos dociles reddidisset.

Notum autem vobis, etc. Hie notum facere non

significat docere quod ante fuisset illis incognitum:

sed in memoriam reducere quod ante audierant.

Ac si diceret: Beoognoscite mecum illud evangelium,

quod didiceratis priusquam abduoti essetis a recto

cursu. Resurrectionis doctrinam vocat evangelium,

ne putent impune licitum esse cuivis de ea sentire

quidquid libeat: sicuti de aliis quaestionibus, quae

nullum salutis dispendium secum trahunt. Quum

addit a se evangelizatum, amplificat, ac si

diceret: Si me apostolum agnosoitis, ego certe ita

vos doeui. Altera amplificatio, quod iam crediderant:

quia, si nunc contrarium persuaderi sibi sinant, argusndi

sunt inconstantiae. Tertia, quod firmo constantique

proposito hactenus in ea fide steterint:

quod aliquanto plus est quam semel oredidisse.

Sed omnium praeeipuum, quod in eo salutem ipsorum

consistere denuntiat. Nam inde sequitur, nullam

illis religionem, nullam fidei certitudinem, nullam

denique fidem esse reliquam, sublata resurrectione.

Alii secus aeeipiunt standi verbum,

Catoini opera. Toil. XL1X.

nempe pro sustineri: sed interpretatio, quam posui,

verior est.

2. Si tenetis, nisi frustra, etc. Duae istae exceptions

habent aculeos ad pungendum. Priore

taxât eorum oscitantiam aut levitatem : quoniam

tarn proelivis lapsus argumento erat, nunquam eos

comprehendi8se quod illis traditum fuerat: vel fluxam

et evanidam fuisse cognitionem quae tarn cito exeiderat.

Altera admonet, frustra eos et inutiliter

dédisse nomen Christo, nisi caput hoc teneant.

3. Tradidi enim vobis in primis. Nunc explicando

confirmât quod superius dixit, resurrectionem

a se fuisse praedicatam et quidem tanquam

praeeipuum evangelii caput. In primis, inquit,

nempe quemadmodum in aedificio struendo solet

fundamentum. Et simul autoritatem praedicationis

suae äuget, quum nihil se tradidisse subiieit, nisi

quod aoeeperat. Neque enim solum intelligit, se

narrasse quod habebat ex aliorum relatu: sed quod

manda tum erat a Domino. Nam verbum pro loci

circumstantia exponi debet. Officium autem apostoli

est, nihil proferre in medium, nisi quod a Domino

aeeeperit: ut de manu (quod aiunt) in manum

ecclesiae purum Dei sermonem administrée

Quod Christus mortuus, etc. En clarius, unde

aeeeperit: scripturas enim oitat in testimonium.

Principio, mortis Christi meminit, imo et sepulturae:

ut quemadmodum in his, ita in resurrectione, nobis

esse similem colligamus. Ergo mortuus est ipse

nobiscum, ut nos cum ipso resurgamus. In sepultura

quoque melius exprimitur mortis Veritas, in

qua nobiscum communieavit. Porro multis scripturae

locis praedieta fuit mors Christi et resurreotio: sed

nusquam apertius quam Iesaiae capite 53, Danielis

9, 26, et Psalm. 22.

Pro peccatis. Hoc est, ut maledictionem nostram

subeundo nos ab ea redimeret. Quid enim

aliud fuit mors Christi quam sacrificium pro expiandis

peccatis? quam poena satisfaotoria, per quam

Deo reconciliaremur? quam unius damnatio ad impetrandam

nobis absolutionem? Sic etiam loquitur

ad Romanos cap. 4, 25. Sed illic tribuit ex opposito

etiam resurrectioni suum effectum, quod iustitiam

nobis conférât. Quemadmodum enim morte Christi

abolitum fuit peccatum, ita resurrectione parta

iustitia. Haec partitio diligenter notanda est, ut

sciamus quid ex morte, quid ex resurrectione illius

petendum sit nobis. Caeterum quum alibi scriptura

solam mortem commémorât, sciamus tunc in morte

resurrectionem contineri: sed quum distincte nominantur,

in illa (sicuti videmus) salutis nostrae initium

est, in hac complementum.

5. Quod visus fuit Cephae. Iam testes etiam

abxbnxaç, quemadmodum a Luca vocantur, adduoit:

qui perfectum viderunt, quod scripturae futurum

praedixerant. Neque tarnen omnes enumerat: mu-

37

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!