12.06.2013 Views

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

volumes xlix. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

11 EPIST. PAULI AD ROMANOS 12

resurrexit, ut testatus est aliquoties: Solvite templum

hoc, et in triduo suscitabo illud. Nemo tollit animam

meam a me ipso, etc. Nam de morte {cui pro

carnis infirmitate cesserai) victoriam non precario

auxilio, sed coelesti spiritus sui operatione adeptus est.

5. Per quern accepimus, etc. Post finitam evangelii

descriptionem (quam pro muneris sui commendatione

interseruit), nunc redit ad vocationem suam

asserendam, quam magnopere referebat testatam

esse Romanis. Quod autem gratiam et apostolatum

seorsum nominat, est hypallage pro gratuito apostolatu,

seu gratia apostolatus: quo significat, id totum

divinae esse beneficentiae, non suae dignitatis, quod

cooptatus sit in tantum ordinem. Nam etsi coram

mundo nihil fere habet praeter discrimina, labores,

odia, infamiam: apud Deum tarnen et sanctos eius

non est vulgaris nee modicae dignitatis. Merito

igitur gratiae loco habetur. Si mavis dicere, accepi

gratiam ut essem apostolus, idem erit. Quod dicitur,

pro nomine, Ambrosius exponit, quod vice

Christi constitutus fuerit ad evangelium publicandum,

secundum illud: Pro Christo legatione fungimur

(2. Cor. 5, 20). Sanior tamen videtur eorum

opinio qui nomen accipiunt pro notitia: quia in hoc

praedicatur evangelium ut credamus in nomen filii

Dei. Et Paulus ipse dicitur Organum electum, ut

nomen Christi portet inter gentes. Pro nomine ergo

tantundem valet ac si dixisset, ut manifestem qualis

sit Christus.

In obedientiam fidei, etc. Hoc est, accepimus

mandatum evangelii ad omnes gentes perferendi,

cui illae per fidem obediant. A fine suae vocationis

Romanos vicissim officii admonet: ac si diceret:

Mcum quidem est exsequi munus mihi demandatum,

quod est verbum annuntiare: vestrae autem partes,

au8cultare verbo cum omni obedientia: nisi vultis

irritam facere vocationem, quam Dominus mihi imposuit.

Unde colligimus *), Dei imperio contumaciter

resistere, ac pervertere totum eius ordinem, qui evangelii

praedicationem irreverenter et contemptim *)

respuunt, cuius finis est nos in obsequium Dei cogère. •

Hic quoque observanda est fidei natura, quae nomine

obedientiae ideo insignitur, quod Dominus per

evangelium nos vocat: nos vocanti per fidem respondemus.

Sicuti contra, omnis adversus Deum

contumaciae caput est infidelitas. In obedientiam

fidei malui reddere quam ad obediendum : quod

posterius, nisi im proprie et figurata, dici non potest:

quamquam semel in Actis legitur (Act. 6, 7). Fides

enim proprie est per quam obeditur evangelio.

Inter omnes gentes, in quibus, etc. Non satis

erat designatum esse apostolum, nisi eius ministerium

discipulos respicëret. Ideo adiungit, patere

i) animadvertimus «os cum Domini dispensatione pugnare.

2 ) transmittunt.

suum apostolatum ad omnes gentes. Mox apertius

Romanorum apostolum se vocat, quum ait, comprehendi

et ipsos in numéro gentium, quibus datus sit

minister. Porro commune habent mandatum apostoli

de praedicando evangelio per Universum orbem :

neque certis ecclesiis, ut pastores et episcopi, praeficiuntur.

Paulus autem praeter generalem apostolicae

functionis provinciam, evangelii inter gentes

promulgandi minister fuit speciali iure constitutus.

Nee obest quod vetitus est transire per Macedonian! 1 ),

et loqui verbum in Mysia : quod factum est, non ut

ill! certi fines limitarentur : sed quia quo tempore

alio properandum erat: illic autem nondum maturuerat

messis.

6. Vocati Iesu Christi. Propiorem rationem assignat:

quia scilicet Dominus iam ediderit in eis

specimen, quo declaravit se ad evangelii communicationem

ipsos vocare. Unde sequebatur, si vocationem

suam stare vellént, non repudiandum eis

esse ministerium Pauli, qui eadem Domini electione

assumptus fuerat. Itaque hanc particulam, Yocati

Iesu Christi, per declarationem accipio, aosiintercederet

dictio nempe. Significat vero, esse Christi

participes per vocationem. Nam et in Christo a

pâtre coélesti eliguntur in filios*), qui futuri sunt

aeternae vitae haeredes: et electi, in eius, tanquam

pastoris, custodiam ac fidem committuntur.

7. Omnibus qui estis Bomae. Pukhro s ) ordine demonstrat

quid sit in nobis commendatione dignum 4 ).

Primum quod nos Dominus sua benignitate susceperit

in gratiam ac dilectionem. Deinde quod vocaverit.

Tertio quod vocaverit ad sanctitatem : quae

demum commendatio locum habet, si vocationi

nostrae non desumus. Hie vero nobis suggeritur

uberrima doctrina, quam ego breviter perstringens singulis

meditandam relinquo. Certe penes nos salutis

nostrae laudem non statuit Paulus, sed ex fonte gro>

tuitae Dei et paternae erga nos dilectionis Mam dérivât.

Hoc enim principium facit, quod nos Deus

amet. Quae porro Uli amoris causa, nisi mera sua

bonitas. Hinc et vocatio dependet, qua suam adoptionem

in Us, quos prius gratis elegit, suo tempore obsignat.

Caeterum et hinc colligimus, nullos se rite 5 )

fidelium numéro aggregare, quin Dominum sibi

benevolum esse certo confidant, licet immeritis ac

miseris peccatoribus: et eius bonitate excitati adspirent

ad sanctitatem. Non enim ad immunditiam nos

vocavit, sed in sanctificationem, etc. Quum graeca

reddi per secundam personam possent, non vidi rationem

mutandae personae 6 ).

») imo Bithyniam. «

*) filii.

3 ) Egregio.

«) commendandnm.

6 ) Non ergo possumus nos .... confidamus'.... adspiremus.

«) cur persona variaretur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!