Art_938_001_150corr.:Layout 1
Art_938_001_150corr.:Layout 1
Art_938_001_150corr.:Layout 1
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
DE COMMENDATIONE MORIENTIUM 103

Líbera, Dómine, servum tuum (servam tuam)

sicut liberásti David de manu regis Saul

et de manu Golíæ.

R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum (servam tuam)

sicut liberásti Petrum et Paulum de carcéribus.

R/. Amen.

Líbera, Dómine, servum tuum (servam tuam)

per Iesum Salvatórem nostrum,

qui pro nobis mortem súbiit amáram

nobísque vitam donávit ætérnam.

R/. Amen. 24

Vel:

Commendámus tibi, Dómine, fámulum tuum N. (fámulam tuam N.),

precamúrque te, Dómine Iesu Christe, Salvátor mundi,

ut propter quem (quam) ad terram misericórditer descendísti,

in gáudium regni tui benígnus accípias.

Licet enim peccáverit,

Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum non negávit sed crédidit,

et Deum qui fecit ómnia, fidéliter adorávit. 25

CONCLUSIO RITUS

169. Precibus commendationis dictis, cantari vel dici potest, iuxta consuetudinem

Ordinis, Salve Regína aut alius cantus vel oratio ad Beatam Virginem Mariam,

cuius textus moribundo sit notus. Hæc marialis invocatio indicat mortem

christianam, sicut dormitionem Mariæ, spe illustrari, quia Christi paschale mysterium

operatur in ea.

170. Tunc officians præbet morienti imaginem Crucifixi osculandam vel morientem

signat signo crucis in fronte, nisi decursu celebrationis iam fecit.

Deinde dicit formulam benedictionis super moribundum et super adstantes,

verbis sequentibus: 26

24

OUI, n. 148.

25

OUI, n. 149.

26

Cf. OUI, n. 139.