Art_938_001_150corr.:Layout 1
Art_938_001_150corr.:Layout 1
Art_938_001_150corr.:Layout 1
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
DE VIATICO 73

LECTIO VERBI DEI

100. Valde convenit ut ab uno ex adstantibus vel ab ipso sacerdote legatur

brevis textus Sacræ Scripturæ, ex. gr.:

Io 6,54-55

Qui mandúcat meam carnem

et bibit meum sánguinem

habet vitam ætérnam

et ego resuscitábo eum in novíssimo die:

caro enim mea verus est cibus,

et sanguis meus verus est potus.

Io 6,54-59

Qui mandúcat meam carnem

et bibit meum sánguinem

habet vitam ætérnam

et ego resuscitábo eum in novíssimo die:

caro enim mea verus est cibus,

et sanguis meus verus est potus.

Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem

in me manet et ego in illo.

[Sicut misit me vivens Pater

et ego vivo propter Patrem,

et qui mandúcat me et ipse vivet propter me.

Hic est panis qui de cælo descéndit,

non sicut manducavérunt patres et mórtui sunt:

qui mandúcat hunc panem vivet in ætérnum.]

Io 14,6

Ego sum via et véritas et vita:

nemo venit ad Patrem nisi per me.

Io 14,23

Si quis díligit me, sermónem meum servábit,

et Pater meus díliget eum,

et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

Io 15,4

Manéte in me, et ego in vobis.

Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso

nisi mánserit in vite,

sic nec vos nisi in me manséritis.

1 Cor 11,26

Quotiescúmque manducábitis panem hunc

et cálicem bibétis,

mortem Dómini annuntiátis donec véniat.