06.05.2014 Views

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

INTRODUCTIO GENERALIS 27

Ad Episcopum diœcesanum pertinet moderatio illarum celebrationum

in quibus forte plures infirmi simul diversarum parœciarum vel valetudinariorum

ad accipiendam sacram Unctionem adunantur.

24 [18]. Ex rationabili causa alius sacerdos hoc sacramentum ministrare

potest de consensu saltem praesumpto ministri de quo supra n. 16,

quem de Unctione facta certiorem reddant. 29

25 [19]. Quando duo vel plures presbyteri adsunt prope unum infirmum,

nihil impedit quominus unus ex illis orationes dicat et Unctionem

peragat cum sua formula, ceteri vero singulas alias partes ritus, veluti ritus

initiales, lectionem verbi Dei, invocationes aut monitiones, inter se distribuant.

Singuli insuper possunt manus imponere.

III

DE LITURGIA INFIRMORUM IN VITA DOMINICANA

A) ORIENTATIONES GENERALES

26. Communitates nostræ magnam habeant sollicitudinem erga fratres

vel sorores qui mysterio infirmitatis et morbi laborent, vel etiam erga

infirmos quibus in ministerio occurramus.

Graves angustiæ quas infirmus patitur, magnam postulant humanitatem

et caritatem, ut ipse adiuvetur ad sensum huius casus seu status in fide intelligendum

atque in spe assumendum: novæ enim vocationi Dei respondens, 30

infirmus Paschæ Christi se libere sociat idemque ad bonum populi Dei confert.

31 Cum enim contemplatio veritatis mitiget tristitiam vel dolorem, 32 per

orationem ab adstantibus adiutam infirmus ad bona cælestia respicit atque

ad Deum videndum paratur, suam nempe vocationem perficiens.

Sollicitudo autem nostra, quæ per fraternum auxilium et orationem

communitarie peractam manifestatur, conspicuum testimonium præbet in

mundo in quo vivimus de mutua necessitudine quam per Evangelium consequimur,

de fide nostra in Deum et de resurrectionis Filii eius virtute. 33

29

Cf. “Notitiae” 20, 1983, p. 552.

30

Cf. SD, n. 26.

31

Cf. LG, n. 11 (= CCE, nn. 1499 et 1522).

32

S. Th. I-II, 38, 4 c.

33

ASOP 1977, Adaptationes ad Ordinem Prædicatorum…, n. 5, p. 144.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!