06.05.2014 Views

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

116 ORDO UNCTIONIS INFIRMORUM

204. Præfatio: Iesus pertransiens benefaciendo

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere,

Pater misericordiárum et Deus fidélis:

quia Iesum Christum Fílium tuum

Dóminum ac redemptórem nobis dedísti.

Semper ille misericórdem se osténdit

erga párvulos et páuperes,

infírmos et peccatóres

atque próximum se fecit

oppréssis et afflíctis.

Verbo et ópere mundo nuntiávit

te esse Patrem

omniúmque filiórum tuórum curam habére.

Et ídeo cum Ángelis et Sanctis univérsis

te collaudámus et benedícimus

hymnúmque glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes. 6

205. Ant. ad communionem Col 1,24

Adímpleo quæ desunt passiónum Christi in carne mea,

pro córpore eius, quod est Ecclésia. 7

Vel: Ap 7,17

Agnus, qui in médio throni est, pascet illos

et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum,

et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum.

206. Post communionem infirmi atque adstantium, psalmus vel aliud laudis

canticum aut hymnus proferri potest, 8 exempli gratia psalmus inter eos selectus

quos Rituale Ordinis pro gratiarum actione dicendos proponit (supra, n. 69).

207. Post communionem

Omnípotens sempitérne Deus,

qui fragilitátem humánæ condiciónis

6

MR 3 , p. 702.

7

MR 3 , p. 1147.

8

Cf. IGMR 3 , n. 164.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!