06.05.2014 Views

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

Art_938_001_150corr.:Layout 1

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CAPUT VI

DE COMMENDATIONE MORIENTIUM

NOTA PRÆVIA

148. Cum frater vel soror est in exitu vitæ constitutus, expedit ut talem eventum

communitas maxima sollicitudine fraterna atque sensu fidei respiciat. Deo

igitur supplicetur ut fratris vel sororis nostræ misereatur neque eorum in Christo

fiducia deficiat. Qua ipsa oratione, communitas caritatem erga fratrem vel sororem

necnon et suam communionem cum universa Ecclesia magnopere renovat. 1

149. Oratio vero fratrum vel sororum confortat morientem, si adhuc conscius

vel conscia sit, ut anxietatem mortis homini innatam acceptans, Christum patientem

et morientem imitando, eandem superet per virtutem eius qui mortem

nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit.

Si autem moribundus iam sui conscius non sit, communitas quæ eum assistit

consolationem ex his precibus hauriat, memorans sensum paschalem mortis christianæ.

Quem sensum etiam signo visibili exprimere sæpe expedit, signando moribundum

signo crucis in fronte, in qua primum signatus est in baptismate. 2

150. Rituale Romanum integrum ordinem celebrationis non præscribit, sed

orationes et lectiones colligit, iuxta adiuncta seligendas.

Prior vel Priorissa necnon et delegatus vel delegata pro liturgia aptum statuant

modum præsentiæ et participationis conventus, præ oculis habentes statum infirmi,

desiderium fratrum vel sororum, præsentiam forte propinquorum et condiciones

loci. Celebratio varietur si in domo religiosa fiat, multis vel paucis adstantibus,

aut in nosocomio nonnullis infirmum circumstantibus. 3

151. Hoc Rituale duo præbet schemata: « adsistentia morientis communitaria

» sicubi fieri potest et optatur, et « adsistentia a singulis vel paucis facta » sicubi

adunatio apud morientem fieri non potest vel non est optabilis.

In celebratione quidem communitaria, præstat incipere per sequentiam liturgiæ

consuetam (introductione scilicet, lectionibus, litaniis ceterisque elementis),

magis quam statim incipere « formulis brevibus » in Rituali propositis. 4

1

Cf. OUI, n. 138; ASOP 1977, p. 146, n. 12.

2

Cf. OUI, n. 139.

3

Cf. ACG 1974, n.170 = ASOP 1977, p. 144, nn. 6-7; p. 146, n. 13.

4

ASOP 1977, p. 146 n. 13.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!