52 ORDO UNCTIONIS INFIRMORUM 43. Deinde dicitur oratio conclusiva (supra, n. 38), benedictione omissa. 18 44. In conventibus, monasteriis vel communitatibus ubi Missa conventualis vel communitaria undis soniferis in loca ubi infirmi degunt transmittitur, expedit ut infirmis infra eandem Missam sacra Communio deferatur, at sufficit ut minister ad singulos communicandos dicat Corpus Christi (vel, si casus ferat: Sanguis Christi). 18 Cf. OUI, n. 63.
CAPUT III DE SACRAMENTO UNCTIONIS NOTA PRÆVIA 45. Prior vel Priorissa, quorum est diligentem curam habere de fratribus vel sororibus infirmis, 1 attente provideant ut ipsi frequenter habeant colloquia cum sacerdote et facile ad sacramenta possint accedere. 2 Quoad tempus conferendi sacramentum Unctionis attente observentur normæ quæ in Ordine Unctionis infirmorum inveniuntur (nn. 8-15, supra pp. 25-26). Minister proprius Unctionis infirmorum est Prior vel alius sacerdos, iuxta eius dispositiones; ceteri vero sacerdotes Unctionem conferunt tantummodo de eius consensu saltem præsumpto. 3 Apud moniales vero vel sorores, huius ministerii munus ordinarie cappellanus exercet. 4 46. Prior vel Priorissa una cum delegato vel delegata pro liturgia communitatis curam habeant determinandi, una cum ipso infirmo (vel infirma) et communitate, modos celebrationis qui aptissimi videantur: ordinarium scilicet, aut intra Missam vel in connexione cum aliqua divini Officii Hora. Ad celebrationem parandam indicationes in Ordine Unctionis Infirmorum (nn. 37, 40, 41, 64-67) datæ serventur, variis facultatibus adhibitis quæ a Rituali præbentur. Cura etiam habeatur ut omnes ritum ac preces modo cuique pertinenti participare possint. 47. Si plures adsunt sacerdotes, partes ritus inter eos convenienter distribui possunt: unus scilicet ex iis orationes dicat et Unctionem peragat cum sua formula, ceteri vero singulas alias partes ritus, veluti ritus initiales, lectionem Verbi Dei, invocationes aut monitiones, inter se distribuant. Singuli insuper possunt manus imponere. 5 48. Infirmus qui non decumbit Sacramentum recipere potest in ecclesia vel alio loco convenienti. Ibi sedes pro eo paretur necnon pro communitate et, si adsint, pro propinquis vel amicis, qui ad celebrationem participandam venerint. 1 Cf. LCO, n. 9; LCM, n. 8. 2 Cf. LCO, n. 11; LCM, n. 11; OUI, nn. 16-17. 3 Cf. CIC, c. 1003,2. 4 Cf. CIC, c. 566,1; cf. OUI, nn. 16 et 18. 5 OUI, n. 19.