03.12.2012 Aufrufe

Mythologie Titelblatt - Gymnasium Interlaken

Mythologie Titelblatt - Gymnasium Interlaken

Mythologie Titelblatt - Gymnasium Interlaken

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

Mythen und Mythendeutung Andere Mythendeutungen 43

sacrificavit totam adolevit.

Lactantius, Div.Inst. 11.63

34 Ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris, t insulis omnibus et

quae secundum mare loca essent omnibus regnaret.

Lactantius, Div.Inst. 11.34

35 Ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem vitae

colebat et eo ad eum in ius veniebant, si quae res in controversia erant. item si

quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebant

atque Iovi ostendebant.

Lactantius, Div.Inst. 11.35

36 Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem

solitos esitare: verum primum Iovem leges hominibus moresque condentem

edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo vesci.

Lactantius, Div.Inst. 13.2

37 Nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem venerat, reges

principesve populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque

digrederetur iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset

amicitiae ac foederis memoria conservari. sic constituta sunt templa Iovi

Ataburio, Iovi Labryandio: Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque

adiutores in bello fuerunt; item Iovi Laprio, Iovi Molioni, Iovi Casio et quae

sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitavit, ut et sibi honorem

divinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione

coniunctum. gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur

et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. simile quiddam in

Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut

eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret. hoc modo

religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminavit et exemplum ceteris

ad imitandum dedit

Lactantius, Div.Inst. 22.22

38 Deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuivit omnibusque

amicis atque cognatis suis imperia divisit reliquitque hominibus leges mores

frumentaque paravit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque

adfectus sempiterna monumenta suis reliquit. aetate pessum acta in Creta

vitam commutavit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curaverunt

decoraveruntque eum; et sepulchrum eius est in Creta in oppido Gnosso et

dicitur Vesta hanc urbem creavisse; inque sepulchro eius est inscriptum

antiquis litteris Graecis X?L IPMLMS id est Latine Iuppiter Saturni.

Lactantius, Div.Inst. 11.45

39 Venus prima artem meretriciam instituit auctorque mulieribus in

Cypro fuit, uti vulgo corpore quaestum facerent: quod idcirco imperavit, ne

sola praeter alias mulieres inpudica et virorum adpetens videretur. dantque

eum Vestae educandum celantes Saturnum. item Neptunum clam Saturno

Ops parit eumque clanculum abscondit. ad eundem modum tertio partu Ops

parit geminos, Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum

vocant. ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, at filium Plutonem celant atque

abscondunt. deinde Glauca parva emoritur. haec ut scripta sunt Iovis

fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra

scriptione traditum est.

Lactantius, Div.Inst. 17.10

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!