23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

168 CARMINA CODICIS PARISINI 13026

Tu legem lerris moderato limine signas,

Tu pelagus quodcumque facis fontesque lacusque.

Flumina quin etiam te norunt omnia patrem;

Te captant nubes, ut reddant frugibus imbres.

Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras

Partibus ex cunctis inmenso cingere nexu.

Tu fessos Phoebi reficis si gurgite currus

1

Exhaustisque die radiis alimenta ministras, lo

Gentibus ut clarum referat lux aurea solem,

Si mare, si terras caelum mundumque gubernas,

Me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi.

Alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam

Conserues, ubicumque tuo committere ponto 15

Hanc animam, transire freta et discurrere cursus

Aequoris horrisoni sortis fera iussa iubebunt;

Tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum,

Ac tantum tremulo crispentur caerula motu,

Quantum uela ferant, quantum sint otia remls. 20

Sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem,

Quos numerare libens possim, quos cernere laetus:

Seruet inoffensam laterum par linea libram;

Te sulcante uiam rostro submurmuret unda.

Da pater, ut tute liceat transmittere cursum, 25

Perfer ad optatos securo in litore portus

Me comitesque meos. quod cum permiseris esse,

Reddam quas potero pleno pro mu[nere] grates.

3 tris P limite Heins. 4 qdcuq; P 5 te ner oma P,

corr. Burm. 6 ptant P captant ego potant Buech. fort. reciius

7 celi P 8 inmsa P 9 fesso P si P in Heins. gurgitae P

10 exaustisq; P almta P 12 tras P 16 ferete discurre

cursus P (rs uix conspicua) fretum et Burm. freta et ego. num

decurrere? discurrere gyris Bueck. 17 horrison P sorte P

Sortis Burm. 19 cerula P . 20 sint ego sinat P 21 pupe

P 22 num uenerare? 23 fol. 76 r. P par Buech. pars P

24 Te] Qua? 25 liceant P cursu Buech. [tunc tuto scribendum)

26 portas P 27 |>misseris P ipse Burm. 28 plenas

Mey. fori. recie ^mu grates P

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!