23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PRAEFATIO XLV

Potui remouere etiam 762, quod non antiquum esse

et mihi fere persuasum est et Schenklius ostendit ber.

d. kais. akad. 186.3 p. 51; potest tamen sexti esse saeculi

, quare non omisi, praesertim cum multas uoces Ro-

manorum insolitas habeat. Item c. 687 secludere nolui,

quod cur Miloni S. Amandi monacho anno 872 mortuo

Oudinus in suppl. scriptt. eccles. II p. 236 tribuat, quem

plurimi secuti sunt, equidem nescio; codicum enim ne

antiquissimi quidem ullum auctoris nomen praebent.

Denique hoc adnotandum est, eorum quoque carminum

quae in syllogam meam recepi, non pauca esse quae

medio aeuo equidem adscribere maluerim, nullis autem

certis causis huc illucue trahentibus adesse potius quam

deesse uelim: cf. indices.

lam ad recentioris aetatis carmina ab anthologia

excludenda pergentes in transitu ad carmina 'codicis

lo. Gerhardi Vossii' peruenimus, quae non pauca

Burmannus dedit ex schedis N. Heinsii manu exaratis,

•Epigrammata quaedam vetusta ex codice v. c. lohannis

Gerardi Vossii descripta' inscriptis, quae uoluminis Heidelbergensis

(n. 358. 44) partem

Vossii num hodie extet, nescio ; nil

efficiunt. Qui codex

de eo memoriae proditum

alibi inueni. Pauca quaedam eius ex Vossiano suo

II, i. e, Leidensi bibl. publ. no. 78, quem ex editione uetusta

desumptum conicit, profert Naekius ed. Val. Caton. 369 sqq., quae pauco infra asterisco notaui.

p.

Continent

autem eae schedae, ut meam sententiam proferam, praeler

ea quae ex aliis anthologiae codicibus nouimus

prorsus nihil quod non medio uel etiam posteriore aeuo

scriptum sit. Quod ut probem, singula earum carmina

enumerabo.

1. Militis uxorem clamidis mercede subegit Clericus

et piperis clam tulit inde molam sqq. (B. V 197.

M. 1126). Hos uersus ab antiquitate alienos esse et ad

posteriorem medii aeui partem pertinere, qua poetae in

clericos ludibria frequenter factitabant, apparet.

2. Pius Papa in laudem Homeri. Viuet Maeoni-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!