23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

dlb CARMEN

Dicto sed citius consequitur necem,

Semper qui fuerat [sanus] et integer;

Tunc longis quatiens ilia pulsibus

Victum deposuit caput.

Aeg. Angor, discrucior, maereo, lugeo.

Damnis quippe tuis non secus ac meis

Pectus conficitur. sed tamen arbitror

Saluos esse greges tibi?

Buc. Illuc tendo miser, quo grauor acrius.

Nam solamen erat uel minimum mali,

Si fetura daret posterior mihi,

Quod praesens rapuit lues.

Sed quis uera putet, progeniem quoque

Extinctam pariter? uidi ego cernuam

lunicem grauidam, uidi animas duas

Vno in corpore perditas!

Hic fontis renuens, graminis immemor

Errat succiduo bucula poplite;

Nec longum refugit, sed grauiter ruit

Leti

At parte

compede claudicans.

ex alia, qui uitulus modo

Lasciuas saliens texuerat uias,

Vt matrem subiit, mox sibi morbido

Pestem traxit ab ubere.

Mater tristifico uulnere saucia,

Vt uidit uituli condita lumina,

Mugitus iterans ac misere gemens 75

Lapsa est et uoiuit mori.

Tunc tanquam metuens, ne sitis aridas

Fauces opprimeret, sic quoque dum iacet,

Admouit [moriens] ubera mortuo.

Post mortem pietas uiget. so

Hinc taurus, solidi uir gregis et pater,

Ceruicis ualidae frontis et arduae,

Laetus dum sibimet plus nimio placet,

50 sanus add. Pith. in mg.y orn. P 53 mereo P 70 Lasciuns

puto 71 sibi sic P 79 moriens om. P, add. Pitk. in mg.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!