23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

IN PETRONIO PATISSONII PRIMVM EDITA 321

25 Ornatu nullo potes exornatior esse

Et tantum ornaris in mea damna nlmis.

Ne te plus aequo species externa perornet,

Cum sis plus aequo pulchra decore tuo!

Non ego sum, pro quo te componendo labores,

30 Nec qui te talem non nisi cogar amem.

Pronus amo: non sum, tenero qui pugnet amori,

Nec qui te roseam ueliet amare deam.

Cum radiis certare louis tua lumina possent

Et possent radiis uincere signa louis.

35 Sole niliil toto melius splendescit in orbe:

Sole tamen melius splendidiusque nites.

Sunt tibi colla quidem niue candidiora, recenti

Sed niue, quae nullo marcida sole iacet.

Conueniunt tepido tua frons et pectora lacti,

40 Sed lacti, saturae quod posuere caprae.

Cedit odora tibi uernantis gloria siluae,

Nec tibi quod riguus praeferat hortus habet.

Nulla colorati species tibi proxima prati,

Nec cum floruerit, par tibi campus erit.

45 Alba ligustra tuae nequeunt accedere laudi

Fixaque cespitibus lilia laude premis.

Nulla tuos possunt aequare rosaria uultus,

Cum nec adhuc spinis sit rosa uuisa suis.

Gratia quam uiolae maturo flore merentur,

50 Siquid contulerit se tibi,

Non Helenae mater nec par

uilis erit.

tibi filia Ledae,

Quamuis haec Paridem mouerit, illa louem.

Compulit illa louem cygni latuisse sub alis,

Compulit illa 55

Phrygas saeua sub arma duces.

Leda per albentes humeros fluitante capillo,

Dum legit Argiuae florea serta deae,

Erranti super astra loui de nube suprema

Cognita plumalem de loue fecit auem.

28 pulcra Pat. 32 prae te Oud.; fort. malit, ut te ablatiuus

sit 48 tuis Pat., corr. Burm. 50 siquid scripsi si

Rite. 55 humeros Pat.

quod Pat. si quae

Anlhol. lat. I, 2 21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!