23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PKAEFATIO V

quarum in illis regionibus est omnium oculis proposuit,

quae codicum quoque inde a saeculo VII scriptorum olim

ecclesiae catliedralis nunc domini Le Caron de Trous-

sures sat magnum numerum exhihuit; nam ibi quoque

quod optaui nequidquam quaesiui.

Multum et difficultatis et dubilationis habere codicum

ordinem ad temporum quibus scripti sunt rationem

redigendum constat; id quod eo magis intellexi, quod

diuersis iudiciis nitendum mihi erat: modo enim oculi

raei, modo bibliothecarum catalogi, modo quae uiri

docti hic illic dixere iudicii ansam praebuerunt. Sed

eius difficultatis euitandae uiam uidi nuilam, neque uero

multum (si tamen aliquatenus) a recto me aberrasse

spero. Omnia carmina omnesque carminum fontes me

nosse non audeo affirmare; auxilium uirorum doctorum

in re difficillima (nec ut puto inutili) olim imploraui^);

gaudebo eliam si, quae forte non obtulerunt, postea

succrescent; diligentiae uero laudem si qua est mihi

detrectatum iri non credo. In re critica factitanda et ipse

quantum potui praestare studui — nec tamen in eis

praesertim quae libris recentioribus debemus ueras

lectiones pro interpolatis ubique indagari posse arbitror

— et insigne auxilium eo nactus sum quod Franciscus

Buecheler u. cl. singulas schedas inspexit coniecturasque

suas plurimas, inter quas esse emendationes

palmares multas apparebit, mecum communicauit: cui

non possum quin debitas publice quoque gratias agam.

Huius praefationis duplex est consilium, primum

ut de fontibus carminum quae scitu digna uisa sunt

sed quae in ipsorum adnotatione non adscripsi, memorem,

deinde ut carminum quae ex anthologia expunxi

rationem redderem. Sunt sane, fateor, a me quoque

^dmissa, quae ab ajitiquitate aliena putauerim, in quihus

cum adfirmare et negare pariter in promptu sit,

traditam rationem sequi maluerim. Quaenam ea sint,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!