23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PRAErATIO

Ex ingenti librorum manu scriptorum numero hic

fasciculus consarcinatus est. Quorum multos ipse contuli,

Parisinos dico plerosque et Valentianos et Bambergensem

787 et Turicensem 78 et, quos eximia bibliothecae

praefectorum comitas Francofurtum transmittendos

curauit, Leidenses Vossianos q. 33 et q. 69. Reliquos

uirorum doctorum beneuolentiae et humanitati debeo,

qui auxilium suum large mihi praestiterunt. Hoiderus

enim nunc quoque suam mihi operam non deesse voluit

misitque et ex Leidensibus quaedam et Valentianos 396

et 389 et multa Caroliruhae nunc seruata a Scotis monaciiis

scripta. Idem quae Noltius ex codicibus Bruxeliensibus

1828 — 1830 et 5657 enotauerat meo usui concessit.

Hagenus quoque ex codicibus Bernensibus multa

mihi contulit, cf. c. 483, 672, al. Porro Martinus

Hertz codicem Rehdigeranum S. L 6. 17 et Guilelmus

Hartel Vindobonensem 2521 a me rogati inspexere

Conradusque Bursian quae ex Parisinis 7533 et 8093

enotauerat mecum communicauit. J. Adert Geneuensis

quas Duebneri amici collationes possidet perhumaniter

ultro mihi obtulit ; e quibus paucis quibusdam uti potui,

quae suis locis inuenies. Gasto Boissier denique

c. 718 cum codice Parisino 13026 contulit et paucula

quaedam praecipue ad c. 393 spectantia Lucianus

Mueller misit.

Quibus uiris omnibus gratias maximas laetissime

testatas es§e uolo.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!