23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CODICVM BRVXELL. 10675 SQ. ET REHDIGER. I. (j. 17 249

Hoc decet: et certe uiuam tibi seniper amicus,

20 Nec tibi qui moritur desinit esse tuus.

Ipse ego, quidquid ero, cineres interque fauillas

Tunc quoque non polero non memor esse tui.

Exemplum uixi te propter molle beati,

Vnus 3Iaecenas teque ego propler eram.

25 Arbiter ipse fui; uolui quod, contigit esse:

Pectus eram uere pectoris ipse tui.

Viue diu, mi care, senex pete sidera sero!

Est opus hoc terris: te quoque uelle decet.

31 Sit secura tibi cum primis Liuia coniunx,

Expleat amissi munera rupta gener;

29 Et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni

Et tradant porro Caesaris usque genus.

Tum deus intersis diuis insignis auitis:

Te Venus in proprio collocet ipsa sinu.

781

Vergilio adscriptum b. m.

Parce puer, si forte tuas sonus improbus aures

Aduenit infandum[que]

Nam meminisse potes,

audens

seruata

exposcere munus.

lege pudicos

Esse aliquos longumque diu tenuisse pudorem,

5 Sed postquam aurata delegit cuspide telum

Caecus amor tenuique oflendit uulnere pectus,

Tum pudor et sacri reuerentia pectoris omnem

tl9 hoc Ribb.] et libri amicus R amare B 20 moritus R,

corr. m. 2 21 quicquid RB 22 quoque] ego R non ex

nunc B u. 23 — 26 in singulari schedula eadem nianu qua

praecedenlis elegiae u. 123 sq. additi B 23 beate libri beati

Salm. 24 arbitror R tui Heins. uoluit libri^ corr. Ald. 27

mihi R sydera R, u. 31. 32. 29. 30 sic transposuit Ribb.

31 tibi securo F^oss. 849. quam B cum R primum libri^ corr.

Heins. coniux B coniux R 29 sucrescant R 33 tura

Wernsdorf cum lihri in terris libri., corr. Ribb. 34 in patrio

Hbri (impfio Voss. 96) ipsa] alma R. Finit elegia uirgilii

maronis in mecenate inueta ab HENOC in dacia Voss. 96

et fere Vatic. 3269. — 781 ineditum ni fallor. P. M. Virgilii ad

puerum R. In B carmen deest. 2 que add. Buech. 5 posq H

I^^U/. 6 — k7 omissi^ sed signo addito in ima pag. additi sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!