23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

266 FABVLAE

Equi uelocis placidam mansuetudinem ,

Et adesset homini sua tamen sollertia.

Nimirum in caelo secum ridet luppiter,

Haec qui negauit magno consilio hominibus,

Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere inuicti Jouis

Fatalis annos decurramus temporis

Nec plus conemur quam sinit mortalitas.

801

Mereurius et duae mulierea

(De eodem alia fabella)

Mercurium hospitio mulieres [olim] duae

Illiberali et sordido receperant,

Quarum una in cunis paruum habebat fdium,

Quaestus placebat alteri meretricius.

Ergo ut referret gratiam officiis parem,

Abiturus el iam limen excedens ait

^Deum uidetis; tribuam uobis protinus,

Quod quaeque optarit.' mater suppliciter rogat,

Barbatum ut uideat natum quam primum suum;

Moecha, ut sequatur sese, quicquid tetigerit.

Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.

Barbatus infans ecce uagitus ciet:

Id forte meretrix cum rideret ualidius,

Nares repleuit humor, ut fieri solet.

Emungere igitur se uolens prendit manu

Traxitque ad terram nasi longitudinem

Et alium ridens ipsa ridenda exstitit.

802

Prometheus et Dolus

(De ueritate et mendacio)

Olim Prometheus seculi figulus noui

Cura subtili Veritatem fecerat,

801, 1 olim add. Cassittius 5 par P 8 supplicat N

13 quum P uhique ridet P Id cum forte meretrix jP, transposui

802. 1 noui figulus P, em. Cassittius 2 Creta N

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!